Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec enim omnibus inquit idem illi sapientes arbitrati sunt eundem cursum in caelum patere. nam uitiis et sceleribus contaminatos deprimi in tenebras atque in caeno iacere docuerunt, castos autem animos, puros integros incorruptos, bonis etiam studiis atque artibus expolitos leui quodam et facili lapsu ad deos id est ad naturam similem sui peruolare. quae sententia superiori illi argumento repugnat.

illut enim sic adsumptum est, tamquam necesse sit omnem hominem natum inmortalitate donari. quod igitur erit.

discrimen uirtutis ac sceleris, si nihil interest utrumne Aristides [*](EPITOME 6 (diuinae litterae)] c. 81, 6. ) [*](AUCTORES 12] Consol. frg. 15. ) [*](B(G)RSHPV] 1 meliorem] leuiorem V quam om. G 2 alrl\'atura Ps est] sit P 3 animiOj V 4 carente] pereunto BG argutae BarG uidentur] uidebatur locutus est SII 5 esset, H, esse om. V possit (i ex e m. 2) H hoc om. V 6 aut om. SH 7 adfeci B 8 aut eum om. B, [a]utem (s. Z. u fuerat) G feliciter om. BGP, felititer (~ er., c m. 2) V feliciter fuerit linea del. et supra feliciter scr. fuerit R7 10 in f[ue]rit sua mer desinit codicis G pag. 61 (87), sequitur pag. 62 (88), cuius in uerss. 1—7 paene omnia, in 8-19 perpauca legebantur 11 consolationem pi, m del. P3 incolere (pr. e ex o m. 2) V 12 impiorSl H2 praedicarit, BG nou S 14 scelere H 15 tenebris B 17 laeui Bl, a del. B3 18 labsu (b ex p) B3 twent sui similem BSH 19 peruolaret (t ? er.) B, prouocari P wcioutia (corr. m.2) V superior RI, superiore V1 20 asumptum B necesrsel B* 21 igitur] autem Vin mg. i igitur V2 22 ac] et R si] sint V1 ) [*](lYnn. uct. I. ) [*]( 16 )

242
sit aliquis an Phalaris, utrum Cato an Catilina? sed hanc repugnantiam rerum sententiarumque non cernit nisi qui tenet ueritatem.

si quis igitur nos roget utrumne bonum sit mors . an malum, respondebimus qualitatem eius ex uitae ratione pendere. nam sicut uita ipsa bonum est, si cum uirtute uiuatur, malum, si cum scelere, sic et mors ex praeteritis uitae actibus ponderanda est.

ita fit ut si uita in dei religione transacta sit, mors malum non sit, quia translatio est ad inmortalitatem: sin aliter, malum sit necesse est, quoniam ut dixi ad aeterna supplicia transmittit.