Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid ergo dicemus nisi errare illos qui aut mortem adpetunt tamquam bonum aut uitam fugiunt tamquam malum? nisi quod sunt iniquissimi, qui pauciora mala non pensant bonis pluribus.

nam cum omnem uitam per exquisitas et uarias traducant uoluptates, mori cupiunt, si quid forte iis amaritudinis superuenit, et sic habent, tamquam illis numquam fuerit bene, si aliquando fuerit male. damnant igitur uitam omnem plenamque nihil aliut quam malis opinantur.

hine nata est inepta illa sententia, hanc esse mortem quam nos uitam putemus, illam uitam quam nos pro morte timeamus: ita primum bonum esse non nasci, secundum, citius mori.

quae ut maioris sit auctoritatis, Sileno adtribuitur. Cicero in Consolatione non nasci inquit longe optimum nec in hos scopulos incidere uitae, proximum autem, si natus sis, quam primum tamquam [*](AUCTORES 19 s.] cf. Cic. de rep. VI 14; Euripid. Polyid. frg. 639 Nauck. 21 s.] cf. Cic. Tusc. I 48, 114. 22] Consol. frg. 11. ) [*](B(G)RSHPV] 1 fallaris P utrumDe cato an1 (ne — an tn.3) catilina B catillina GRH haec B1, corr. B3 2 repugnantia B\' ( a B3) H \'raerum JB1 sententiamque B 3 interroget BHP 5 sicut (~ add. et t del. m. 3) P ipsa uita B uiuatur] utatur B 7 ponderatada1 B\' post ita eras. ut P 8 mors] mors bonum sit H 9 si V aliter] autem P quoniam] quia H ad aeterna ut dixi SH 10 aeternam P1, m del. Ps 11 aut. P 12 aut] au H tamqu(am) B 18 qui* P 14 traducunt RS 15 iis BPJW, his BSHParV 17 damnat R omnem — opinantur] omnem bonis plenam quam solis rmalis1 (s. I. m. 2) opinantur P plenamque (1 in rtu. ex eod. 1 ? m. 3) B 18 opinantur R 19 pr. \'quaml V* 20 ita] sit1 itarq;1 (t et q; m. 2) R 21 sinelo P 22 in] sic in SH r923 optimum est H hos] huius H uitam R proximus B 24 quam] l quam quia (corr. m. 2) V )

243
ex incendio effugere fortunae. credidisse illum uanissimo dicto exinde apparet, quod adiecit de suo aliquid, ut ornaret.

quaero igitur cui esse optimum putet non nasci, cum sit nullns omnino qui sentiat: nam ut bonum sit aliquid aut malum, sensus efficit.