Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco etiam humanas hostias excogitauerunt, ipsi hostes generis humani, ut quam multas deuorent animas.

Dicet aliquis \'cur ergo deus haec fieri patitur nec tam malis succurrit erroribus?\' ut mala cum bonis pugnent, ut uitia sint aduersa uirtutibus, ut habeat alios quos puniat, alios quos honoret. ultimis enim temporibus statuit de uiuis ac mortuis iudicare; de quo iudicio mihi erit in ultimo libro disputatio.

differt igitur, donec ueniat temporum finis, quo effundat iram suam in potestate ac uirtute caelesti, sicut

  1. uatum praedicta piorum
  2. terribili monitu horrificant.

nunc autem patitur homines errare et aduersum se quoque inpios esse, ipse iustus et mitis et patiens. nec enim fieri potest ut non is in quo perfecta. sit uirtus, sit etiam perfecta.

patientia. unde quidam putant ne irasci quidem deum omnino, quod adfectibus, qui sunt perturba-tiones animi, subiectus non sit, quia fragile est omne animal quod adficitur et commouetur. quae persuasio ueritatem ac religionem funditus tollit.

sed seponatur interim nobis hic locus de ira dei disserendi, quod et uberior est materia et opere proprio latius exequenda.. illos ergo nequissimos spiritus quisquis ueneratus fuerit ac secutus, neque caelo neque luce potietur, quae sunt dei, sed in illa [*]( 7 m ultimo libro] c. 20. ) [*](EPITOME 3-6] c.24, 1-3. 10 s. ) [*](AUCTORES 10 s.] Verg. Aen. IV 464 s. ) [*](B(G)RpHPV] 2 deuora.rent edd. 3 dicit BGH 5 ut ante uitia) et H habeant P 6 honorcet (e ex a M. 1 ?) P 7 ac] et P \'in\' V2 i y 8 disputandum R igitur] ergo P 9 uer*tate (i er.) V 10 uatum OMt. P piorum RPV cum cod. Medic., priorum BGH cum ccM. codd. t noti Vergili 11 horrificant (corr. Mt. 2) V 12 aduers[u]s C 13 et ipse H mittis R 14 is] his sit C, his JEf 15 neç (exp. m. 2) R 16 quod] quia BG affectibus (ex adf-) B3 18 quae ex qua H2 atque R relionem J\', sic saepius in tollit sed sepo desinit codicis G pag. 37 (122), sequitur pag. 38 (121), cuius uerss. 21—31 legebantur 19 dei B, OMt. cett.; an diuina? 20 uberi B1, uberior B3 21nequissimos (s fin. add. m.3) P quisq uis Par, quisque (-q;) F, fort. recte, c/\'. VI jM, 5 ac secutus in mg. H2)

173
decidet quae in distributione rerum adtributa esse ipsi malorum principi disputauimus, in tenebras scilicet et inferos et supplicium sempiternum.

Docui religiones deorum triplici modo uanas esse: uno, quod simulacra ista quae coluntur effigies sint hominum mortuorum; esse autem peruersum et incongruens ut simulacrum hominis a simulacro dei colatur: colit enim quod est deterius et inbecillius;

tum inexpiabile facinus esse deserere uiuentem, ut defunctorum monumentis seruias, qui nec uitam nec lucem dare cuiquam possunt, qua ipsi carent; nec esse alium quemquam deum praeter unum, cuius iudicio ac potestati omnis anima subiecta sit.

altero, quod ipsae imagines sacrae quibus homines inanissimi seruiunt omni sensu careant, quoniam terra sint.

quis autem non intellegat nefas esse rectum animal curuari, ut adoret terram? quae idcirco pedibus nostris subiecta est, ut calcanda nobis, non adoranda sit, qui simus ideo excitati ex ea statumque sublimem praeter ceteras animantes acceperimus, ut non reuoluamur deorsum nec hunc caelestem uultum proiciamus ad terram, sed oculos eo dirigamus quo illos naturae suae condicio direxit nihilque aliut adoremus, nihil colamus nisi solius artificis parentisque nostri unicum nomen, [*]( 2 disputauimus) c. 9, 3—6. 11. ) [*](EPITOME 4 s.] c. 25, 1 docui — consecrata. sit. 6-9] cf. c. 20,11 nam cum — fabricauit. 12—174, 2] c. 25,1 uel quod simulacra — subiugare. ) [*](B(G)RpHPV] 2 scilicet om. B et (ante inferos) ow. H 4 una B1, corr. B3 5 colunt H et effigies P 6 esse ex eese V simulacra P 7 a simulacro dei colatur] quasi deus colantur sic P dF ex do V2 colit] colent B, colet HP1, corr. JP\' 8 ut] et H 9 monimentis H 10 cuiquam OM. Y quia (exp. P3V2) PV, qua* (m er.) H nec esse alium] necessarium V1, s. l. t esse alium V2 11 dttaj* P2 deum quemquam H1 12 alterum H ipsae B, ipse ceM., nisi quod a. !. corr. B2 \'quibus\' P2 13 omnes P uanissimi R seruiunt otn. R careant (acp. m. 3) B terra sint RH, terra si\'" (corr. m. 3) J3, (s)u[nt terra] si C, terra sit PY 14 qui H raCjtum sic in r<M. corr. V2 15 neque B\', **qu\'a\'e B3 16 sumus RH 17 <er P", ut F\', s. l. t ab V2 18 accepimus R ne H humo R in caeles<t>[ẽ] desinit codicis C pag. 38 (121) 19 oculos ow. F derigamus H 21 parentis B\', q odJ. B3 numen edd. )

174
qui propterea hominem rigidum figurauit, ut sciamus nos ad superna et caelestia prouocari.

tertio, quod spiritus qui praesunt ipsis religionibus condemnati et abiecti a deo per terram uolutentur; qui non tantum nihil praestare cultoribus suis possint, quoniam rerum potestas penes unum est, uerum etiam mortiferis eos inlecebris et erroribus perdant, quoniam hoc illis cottidianum sit opus, tenebras hominibus obducere, ne quaeratur ab iis uerus deus.

non igitur colendi sunt, quia sententiae dei subiacent. est enim piaculum maximum addicere se potestati eorum quibus, si iustitiam sequare, potentior esse possis et eos adiuratione diuini nominis expellere ac fugare.

quodsi apparet religiones istas tot modis esse uanas quibus docui, manifestum est eos qui uel mortuis supplicant uel terram uenerantur uel spiritibus inpuris animas suas mancipant, rationem hominum non tenere eosque inpietatis ac sceleris sui supplicia pensuros, qui rebelles aduersus parentem generis humani deum susceptis inexpiabilibus sacris fas omne uiolauerint.

Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in [*](EPITOME 2-10] c. 25, 1 uel quod spiritus - uelis. 11-17] cf. c.25,1. ) [*](BRpHPV] 2 et ad caelestia R ante spiritus rasura, fort. scs er. V 3 sunt B 4 possunt BPV 6 mortiferas F\', corr. P2 7 sit] est B omnibus P 8 ad H iis s<y., his BRHV, hiis P quia] quoniam B 13 e\'s\'t Bx 14 uel ow. B inpuris] inmundis J3, inportunis H mancipantes B ratione H 15 teneri, sed i ras. ex e H 16 rebelles (tert. e ex o) P aduersum B 17 inexplicabilibus R, inexpiabilib; f sacri\'s\' V21 18 qu*tcuq. (ae cr., i w. 2) V rationeque B, rationem quae P1, aK. a dtl. P2 19 naturae otM. B post suae s. l. uitae B2 se ont. R \'et\' B3 20 sup pedibus V 21 erigat H 22 intra HP hominem] homines V 23 sũ***mo ex sublimo V 24 maius] melius B1, corr. B* maior] si maior B, maius PV 25 in utroque loco om. P )

175
summa regione quaerendus est.

quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest.

quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est.

praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur.

ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere.

quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica-bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.

Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores.