Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quia autem sit deus, m uonsoiatione dehmt: nec uero deus ipse, qui intellegitur a nobis, alio modo [*](EPITOME 9—11] c. 4, 2. 12-14] c. 4, 1. 14—21] c. 4, 3. ) [*](AUCTOBES § 20 Chrysippus] Cic. ibid. I 15, 39. Zenon] ibid. 14, 36. § 22] ibid. 13, 33. § 23] cf. ibid. 12, 30. 16] I 7, 22. 18] II 30, 77. 21] frg. 13; cf. Tusc. I 27, 66. ) [*](EXPILATOKES § 23] cf. Saluian. ibid. I 1, 3 (p. 3, 19 s.). 18-18, 3] Saluiau. ibid. I 1, 4. ) [*](B (— 13) RSMPPV] 1 diuini B praedictam racione S 2 diuinam om. M necessitate (~ add. uel restit. m. 3) B nunc cupat R, noncupat (o ex u) P1, sic saepius zeno IiSP naturalcm B3 3 omniumj omnium enim M sententiam R 4 eodem] eodem modo M expectat BM 6 quid aliut] aliud quicquid M aliut B\', aliud corr. JP, sic saepe diierint B 8 ipse Sx omnia] diuersitas R 9 dissidiat M et (ante dicat) om. BR 10 summo B 12 monarchian] RPV Epit. 4, 1, monarchiam BSM 13 post naturam (fol. 4 extr.) duo folia interciderunt in B, tequitur his ergo uersibus c. 6, 15 16 iis edd., his C 18 praestant⌞i⌟us V2 19 necesse est regi codd. Cic. ante naturae idem naturae ut uid. eras. P 21 in deconsolatione M definiuit R ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 2 )

18
intellegi potest nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens

I et mouens. Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum deum merita. laude prosequitur! nam cum de inmatura morte dissereret, non intellegis inquit auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectoris orbis terrarum caelique et deorum omnium dei, a quo ista numina quae singula adoramus et colimus suspensa sunt?

item in Exhortationibus: hic cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret et hoc ordiretur quo neque maius quicquam nouit natura nec melius, ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deus genuit.

et quam multa alia de deo nostris similia locutus est! quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. nunc satis est demonstrare summo ingenio uiros attigisse ueritatem ac paene tenuisse, nisi eos retrorsus infucata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos esse alios opinabantur et ea quae in usum hominis deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda et colenda credebant.

Nunc ad diuina testimonia transeamus. sed prius unum proferam, quod est simile diuino et ob nimiam uetustatem et [*](EPITOME 3 ss.] c. 4, 3. ) [*](AUCTORES 6] frg. 26. 9] frg. 16. ) [*](EXPILATOMES 1 mens soluta] cf. Isidor. orig. VIII 6, 19. ) [*](RSMpPV] 1 sola Mac, s. I. corr. 2 segregata (alt. e ex a et ga m. 2) P con⌞cretione mortalii V- cougregatioue M omnia om. R 3 uelut uel R, om. M 4 *acerrimus (s er.) R summe M 7 rectoris orbis J rectoribus PV rectorem R, rector M 8 dei ecld., deum RSPV, deus M is ta∗tum (n er.) in qua* (a et e cr.) singula R 9 suspensa] idem suspensa R 11 quod R necque R quisquam M natura C er.) S 13 intenderet V 14 deos M, deus (s. I. m. post.) P; cf. c. 7, 5, tamen Seneca fort. deos scripserat; an deus ex c. 7, 5 inlatum ? cf. 9 hic nostri SM 15 quo M 17 ternu\'isse (e part. ras. ex u et nu m. 2) P retrorsum S fuscata M, infugata P1 (corr. P2) V 18 et om. M 19 alios esse P usu M homini M 20 praedicta V esse S1 23 et S, \'est\' P2 simili S )

19
quod is quem nominabo ex hominibus in deos relatus est.. apud Ciceronem U.

Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus et uarietate opinionum quae solent esse de diis, ut more Academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait et enumeratis per ordinem quattuor quintum fuisse eum a quo sit Argus occisus; ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse.

hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis id est September nomen accepit. idem oppidum condidit, quod etiam nunc graece uocatur Mercurii ciuitas, et Pheneatae colunt eum religiose. qui tametsi homo fuit, antiquissimus tamen et instructissimus omni genere doctrinae adeo, ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen inponeret.

hic scripsit libros et quidem multos ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis dei asserit isdemque nominibus appellat quibus nos dominum et patrem. ac ne quis nomen eius requireret, άνώνυμον esse dixit, eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. ipsius haec uerba sunt: o se Oso; είς, b δὲ είς όνόματος ou προσδέεται έστι ykp o wv ὰνώνυμος.