Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda, utrum potestate unius dei mundus regatur anne multorum. nemo, qui quidem sapiat rationemque secum putet, non unum esse intellegat, qui et condiderit omnia et eadem qua condidit uirtute moderetur.

quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitrabimur, si plures sint, minus habere singulos neruorum atque uirium: [*](EPITOME 3—9] c. 1, 3 s. c. 3] c. 2. 17-19] c. 2, 1. 19-8, 5] c. 2, 3 sq. ) [*](BESMpPVJ 1 (prauasen)tientium B praue S, praue M sentri\'entium PV7 2 adque B, sic fere ubique, raro in cett. codd. disscntientium M 3 tam (ante feris) om. P qui R, qui non M, quia Par (a er.) V 5 supra aliquam add. s. prouidentiam RW 6 mo(tudis)positione B motus PV constantiae M 7 ⌜fieri⌝ B3 quin om. PV 8 constat] constat nisi M consiliu V1, in ras. corr. V3 9 itaque S 10 quaml〈ib〉et B, quamlicet PV mu(ltum) B agita\'ta\' F2 11 〈res〉 B tollenti(bus) B 13 <ho)c B 14 nos om. S amittamus (pr. a ex o) S2 hanc in presenti M qu(es)tionem B 15 disser ri B 16 post dissoratur uerba utrum-regatur ex c. 3, 1, ubi tamen non desunt, S 19 quidem qui B qui postea add. S1, om. MPV quidem (i ex e m. 2) R, qui dm M 20 un(um) B co<ndi)derit B, condidit M 21 quae M 〈uirtute〉mod〈eret〉ur B (multisopusest) B 22 mun(dircgimensustinen)dum B arbitramur P )

8

quod quidem faciunt ii qui esse multos uolunt, quia necesse est inbecillos esse, siquidem singuli sine auxilio reliquorum tantae molis gubernaculum sustinere non possunt. deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque uirtutis est:

quod si uerum est, unus sit necesse est. potestas enim uel uirtus absoluta retinet suam propriam firmitatem. id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere, id perfectum, cui nihil possit accedere.

quis dubitet potentissimum esse regem qui totius orbis habeat imperium? neque inmerito. cum illius sint Quae ubique sunt omnia cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur.

at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uiriuni singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat.