Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas et uulnera et [*](AUCTORES 13. 14] Yerg. Aeu. VI 663; VII 772 s. 24 s.] cf. Cic. de nat. deor. I 16, 42. ) [*](B(G)RSHPV] 1 cum om. B liminibus V1 uenerantur P 2 quid] quia Bl (qu∗am B3) G in] uel S corpore B 3 sanare B presleJutior P *** qui fqui ? er.) B 4 uiuendi (s. I. corr. R2) RS, uidendi BGRlHVP (uidendi ex uendi PH) edd., sed cf. II11, 6 accepta uiuendi sentiendique ratione 5 ipsa ceteraque II atque PV 8 esse om. V 9 quis P 10 in fieri potest desinit codicis G pag. 5 (151), sequitur pag. 6 (152), cuius in uerss. 1-21 pleraque legebantur 11 idem] inde H ante aliis s. 1. ab add. B3 13 omnis P1 (corr. P2) V [in](uent)[am] G, a inuentes H 14 inferas V1, in ras. corr. V2 15 talis et om. BG *rtis (e ? er.) B stugias H flumine P 16 ualet S 18 habeant RS, habent H qua H 19 uero] uero etiam BG 20 post mendacium add. enim edd. 21 est post nomine SH 23 hc (i. e. haec) S errgo B1)

72
mortes et bella et adulteria describunt?

quibus de rebus intellegi datur non potuisse ullo pacto fieri deos, quia ne homines quidem probi fuerunt eaque in uita sua gesserunt quae mortem pariunt sempiternam.

Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix Lupa honoribus est adfecta diuinis, et ferrem, si animal ipsum, cuius figuram gerit.

sed auctor est Liuius Larentinae esse simulacrum et quidem non corporis, sed mentis ac morum. fuit enim Faustuli uxor et propter uulgati corporis uilitatem lupa inter pastores id est meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur.

exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt, apud quos meretrix quaedam nomine Leaena cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt cuius nomen gerebat.