Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

At enim dicet aliquis et huic summo qui fecit omnia et illis qui partim profuerunt suam uenerationem esse tribuendam.

primum nec factum est umquam ut qui hos coluit, etiam deum coluerit, neque fieri potest, quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est illum esse unum ac solum deum credere.

clamat summus poeta eos omnes qui inuentas uitam excoluere per artes aput inferos esse ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine detrusum, ut intellegamus quantum ualeat pater omnipotens, qui etiam deos fulminibus exstinguat.

sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia deus fulminari non potest, apparet non esse factum. immo uero quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum.

mendacium poetarum non in facto est, sed in nomine: metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur quod erat uerum.