Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quem refellunt non modo philosophi omnes et publica persuasio, uerum etiam responsa uatum, carmina Sibyllarum, ipsae denique diuinae uoces prophetarum, ut mirum sit extitisse unum Epicurum qui cum pecoribus ac beluis sortem hominis aequaret.

quid Pythagoras, qui primus est philosophus nominatus, qui animas quidem inmortales esse (dixit), in alia tamen corpora uel pecudum uel auium uel bestiarum commeare?

non satius fuerat eas cum suis corporibus extingui quam sic ad aliena damnari, satius, omnino non esse quam post hominis formam uel suem uel canem uiuere?

et homo ineptus ut fidem dicto adderet, se ipsum Troiano bello Euphorbum fuisse dixit, quo occiso in alias figuras animalium transisse, postremo Pythagoram factum.

o felicem, cui soli tanta memoria concessa est, uel potius infelicem, cui translato in pecudem non licuit nescire quid fuerit! atque utinam solus delirasset! inuenit etiam qui crederent et quidem (non) indoctos homines, ad quos stultitiae transiret hereditas.

Post hunc Socrates philosophiae tenuit principatum sapientissimus etiam oraculo dictus, quia se fatebatur unum scire, quod nihil sciret.

cuius oraculi auctoritate apstinere se physicos oportebat, ne aut quaererent ea quae scire non poterant aut scire se putarent quae ignorabant.

uideamus [*](INSTITUTIONES 2 quid-facit] III 17, 30-43. 4 s. ipsaeprophetarum] III 19, 3. 6 -9] III18, 1—3. 12 suem uel canem] cf. III 8,9. 12-17] III 18, 15-17. 17-19] III 19, 19 sed uidelicet-commeare. 20-708, 1] III 20, 1 s. 22-24] III 20,5-8. 23 physicos] cf. III 21, 1. ) [*](AUCTOBES 12 suem—uiuere] cf. Horat. epist. I 2, 26. ) [*](T] 1 inutilia] anilia uel futilia eruditus Brit. pag. 22, futilia etiam b Buen 3 filosofi T 5 profetarum T 6 ueluis (corr. m. 2) T equaret T 7 filosofus T 8 dixit addidi conl. Inst. III 19, 19, statuit post commeare add. Pf; quid? Pythagoras ... nominatus, (uoluit) .... commeare. Da 9 nonne Pf 13 euforbum T 14 postremo Da, post rem T 17 adque T delirasset Pf, deliberasset T; nolui delirasset. (set), cf. pag. 462, 5 s. 18 non add. Buen, inter doctos Da, doctos Heum ald1 T 20 filosofiae T 22 autoritate T 23 fysicos T quererent T ea quae Pf, eaq. T ) [*]( 45* )

708
tamen an sapientissimus Socrates, sicut Pythius praedicauit. usurpabat hoc saepe prouerbium, quod supra nos esset, nihil ad nos pertinere. iam excessit sententiae suae terminos. nam qui unum se scire dicebat, aliut inuenit quod tamquam sciens diceret, sed id frustra.

nam et deus, qui utique supra nos est, quaerendus est et religio suscipienda. quae sola nos discernit a beluis: quam quidem Socrates non modo repudiauit, uerum etiam derisit per anserem canemque iurando: quasi uero per Aesculapium non posset, cui uouerat gallum. en sapientis uiri sacrificium!

et quia eum prosecare ipse non potuit, amicos moriturus orauit, ut post se soluerent uotum, scilicet ne apud inferos uelut debitor teneretur. hic profecto et pronuntiauit quod nihil scierit et probauit.