Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sed dicet quispiam: cur ergo uerus ille deus patitur haec fieri ac non potius malos uel summouet uel extinguit? cur uero ipse daemoniarchen a principio fecit, ut esset qui cuncta corrumperet, cuncta disperderet?

dicam breuiter cur hunc talem esse uoluerit. quaero utrumne uirtus bonum sit an malum. negari non potest, quin bonum. si bonum est uirtus, malum est igitur e contrario uitium.

si uitium ex eo malum est, quia uirtutem inpugnat, et uirtus ex eo bonum est, quia uitium adfligit, ergo non potest uirtus sine uitio consistere et si uitium sustuleris, uirtutis merita tollentur. nec enim potest ulla fieri sine hoste uictoria. ita fit ut bonum sine malo esse non possit.

uidit hoc Chrysippus uir acris ingenii de prouidentia disserens eosque stultitiae redarguit, qui bonum quidem a deo factum putant, malum autem negant. huius sententiam interpretatus est A.

Gellius in libris Noctium Atticarum sic dicens: quibus non uidetur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se argumento uti putant, cum ita dicunt: \'si esset prouidentia, nulla essent mala.\' nihil enim minus aiunt prouidentiae congruere quam in eo mundo quem propter homines fecisse dicatur, [*](INSTITUTIONES 2 s.] II16,11 (sacrilegos). 3-5] II 16,9 s. 20. 6—17] II 17, 1. 8 daemoniarchen] II 14, 6. 9 s.] cf. § 1 loei post II 8, 6 in codd. RSg additi. 17—698, 19] locus non est in Instit. ) [*](AUCTORES §5 -9] Gell. VII (VI) I; cf. Chrysippea ed. Gercke frg. 26. ) [*](EXPILATOBES c. 24] hoc capite uidetur usus esse is qui locum ad Inst. II 8, 6 (pag. 130, 5) exhibitum conposuit; cf. Prolegomena. ) [*](T] 3 fiwt T 5 uenerit Da probante erudito Brit. pag. 416 6 dicet uel dicat Da, cf. Inst. II 17, 1, dicit T 7 ac non Da, an T, nec Heutn 8 ipse Da, ipsi T, ipsum eruditus Brit. pag. 416 daemoni. archen T 9 brebiter T 10 quero T 17 chrisippus T 20 intorpraetatus T agellius T 21 locus quibus - quem propter (26) deest in codd. Gellii 24 essewt T 26 quem propter Da, propter quem T )

698
tantam uim esse aerumnarum et malorum.