Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem astrologiam prodiderunt et auguratum et aruspicinam: quae cum per se falsa sint, tamen ipsi auctores malorum sic ea gubernant, sic temperant, ut uera credantur.

ipsi etiam magicae artis praestigias ad circumscribendos oculos reppererunt — illorum adspiratione fit ut

quod sit, non esse et quod non sit, esse uideatur —, ipsi necyomantias, ipsi sortes et oracula, ut mentes hominum per ambiguos exitus mentita diuinatione deludant. in templis uero et sacrificiis omnibus praesentes adsunt et prodigiis quibusdam fallacibus editis ad miraculum praesentium sic homines circumueniunt, ut inesse numen simulacris et imaginibus credant.

inrepunt etiam corporibus ut spiritus tenues uitiatisque membris morbos conciunt, quos sacrificiis uotisque placati postmodum relaxent, somnia inmittunt aut plane terrores, ut ipsi [*](INSTITUTIONES 2-5] II 14, 12. 5-8] II 16, 3. 5.15. 8- 12] II 16, 0 s. 12-15] II 16, 1 s. 15-17] II 14, 10. 17 s.] II 16, 1. 18 s.] II 14,6 (et-temperare); 16, 2. 19-22] II 16, 10. 23-697, 2] II 14, 14; 16, 14 prodigiis-uenerationem. ) [*](TJ 1 daemona Inst. II 14, 9 prWedicabat T 2 adherent T 5 hi Pf, his T 8 constutui T 9 aut Pf, haut T amiserant Heum, amiserunt T 10 spemque Ileicm, et spem Buen 11 premium T 12 cf. auguratio Inst. II16, 1 14 autores T 15 prestigias T circumscribendos Pf, circumscribendas T 16 distin.tit locum et post illorum add. enim Da, Pf oratione continuata post oracula add. inuonerunt 18 necromantias Pf, cf. Inst. II 16, 1 19 diuiuitate Inst. II 16, 2 deluderent Da, sed cf. pag. 60,\'), 20 habeant 20 presentes T 24 placati Pf, placatis T 25 plena terroris Da )

697
rogentur, aut quorum exitus respondelaiit ueritati, ut uenerationem sui augeant.

nonnumquam etiam in sacrilegos edunt aiquid ultionis, ut quisquis uiderit, timidior ac religiosior fiat. sic fraudibus suis obduxerunt humano generi tenebras, ut oppressa ueritate summi ac singularis dei nomen in obliuionem ueniret.