Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quam historiam uertit Ennius in Latinam (linguam), cuius haec uerba sunt: haec, ut scripta sunt, Iouis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.

idem igitur Euhemerus Iouem tradit, cum quinquies orbem circumisset et amicis suis atque cognatis distribuisset imperia, legesque hominibus multaque alia bona fecisset, immortali gloria memoriaque adfectum sempiterna in Creta uitam commutasse atque ad deos abisse; et sepulcrum eius esse in Creta, in oppido Gnosso, et in eo scriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPO- NOV, quod est Iuppiter Saturni.

constat ergo ex iis quae rettuli, hominem fuisse in terramque regnasse.

Transeamus ad superiora, ut originem totius erroris deprehendamus. Saturnus caelo et terra traditur natus.

hoc utique incredibile est, sed cur ita traditur, ratio certa est: [*](INSTITUTIONES 6-13] I 11, 33 s. (-uerba sunt). 13-15] I 14, 6. 15—23] I 11, 45 s. 23 s.] I 11, 44. 25-686, 1] I 11, 50-54. ) [*](AUCTORES c. 13, 3] cf. frg. III. § 4] cf. frg. XII. ) [*](TJ 4 adsentiant Da, adsentiuut T 8 scribtor T 9 inscribtionibus T 12 linguam add. Da, Latinum Heum 13 scribta T 14 adque T 15 exacrascribtione T 17 adque T 18 post bominibusll intercidisse reliquisset uel dedisset existimat Hellm conI. Imt. I 11, 45 20 adque T 22 scribtum T, cf. etiam inscriptum Inst. 111, 46 grecis T 24 terraque Da coni. Inst. I 11, 44 (cf. Addenda); 13, 11, sed cf. infra c. 14, 4 25 ut (t ex i ?) T 27 tradatur Da )

686
quam qui ignorat, tamquam fabulam respuit. Saturni patrem Uranum fuisse uocitatum et Hermes auctor est et Sacra Historia docet.

Trismegistus paucos admodum fuisse cum diceret perfectae doctrinae uiros, in iis cognatos suos enumerauit, Uranum Saturnum Mercurium.

Euhemerus eundem Uranum primum in terram regnasse commemorat his uerbis: initio primus in terris inperium summum Caelus habuit: is id regnum una cum fratribus suis sibi instituit atque paral(uit) ...........

........... hominum stultam beneuolentiam et errorem diuinitas attributa sit.

Dixi de religionibus quae sunt communes omnium gentium: dicam nunc de diis quos Romani proprios habent.

Faustuli coniugem Romuli Remique nutricem, cuius honori Larentinalia sunt dicata, uulgati fuisse corporis quis ignorat? et idcirco Lupa nuncupata est et in ferae specie figurata.

Faula quoque et Flora meretrices erant, quarum altera Herculis fuit scortum, sicut Verrius tradit, altera cum magnas opes corpore quaesiuisset, populum scripsit heredem et ideo in honorem eius ludi Floralia celebrantur.