De Opificio Dei
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
eas igitur aures — quibus est inditum nomen a uocibus hauriendis, unde Vergilius uocemque his auribus hausi; aut quia uocem ipsam Graeci d>sir)v uocant ab auditu, per inmutationem litterae aures uelut audes sunt nominatae — noluit deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent inmobiles ac rigentes, sed quod esset horum medium excogitauit, ut eas cartilago mollior adligaret et haberent aptam simul ac flexibilem firmitatem.
in his audiendi tantum officium constitutum est sicut in oculis uidendi. quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes ab ea parte qua uidendum fuit membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tamquam in speculo refulgentes ad sensum intimum penetrarent.
per eas igitur membranas [*](AVCTORES 5] Verg. Aen. IV 359. § 10] eadem uel simillima (ex Varrone?) ap.GeU.VlG; Chalcid. inPlat.Tim. p. 271,13.272,8.273,10.278, 1 Wr.; de § 9 ss. et c. 9 cf. \'Lact. u.Lucr.\'-p. 252 ss.;f Ueb. die Quellen\' p. 283. EXPILA TOBES 3—7] Isidor. orig. XI 1, 22. 46; de diff. rer. XVII 55. 15-18] Isidor. de diff. rer. XVII 53. ) [*](BV] 1 post posset s. 1. et spargi add. B3 percepta V repercusu V 2 cohiberent] codd. rec., conuiuerent Bac, conbiberent (sic) corr. m. 1, coniberent V inpositis"1 B 3 angustioris Bl. angustiores BzV; angusti oris etiam Ianus Gulelmius (Quaest. Plaut. Menaechm. cap. IV, Gruteri Lampad. uol. III part. II p. 406 s.) conI. Quintil. lnst. I 2, 28 uascula oris angusti 4 inditum (alt. i ras. ex u) B rh"\'auriendis BJ 6 ATAII; F1; A in A mut. m. 3 7 mollibus] V, neque morriibua (1 add. m. 1 uel 2) B 8 quae] V, ne B, sine dubio ut etiam de neque (7) secundum proxima neque-ne fictum pulchritudinemerent (sic, de add. m. 2) B flacentes V 9 hinc usque ad finem libri multa euanida refecit m. 3 V; ubi prior scriptura certa est, nihil adnotatur adusu. (m er.) B inabiles B 10 sed om. B horum F1, horum (hs.l.er.) V3 11 morl\'liorB3 12 ac]2?, et V, recte? 14praecipulaeBl, praecipue1** JBJ 15 similitudine B 16 imagirne\'s B3 17 in om. Ii )
cum autem uideamus eodem momento temporis, plerumque uero aliud agentes nihilominus tamen uniuersa quae contra sunt posita tueamur, uerius et manifestius est mentem esse quae per oculos ea quae sunt opposita transpiciat quasi per fenestras perlucente uitro aut speculari lapide obductas.
et idcirco mens ac uoluntas ex oculis saepe dinoscitur. quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. si enim mens inquit per oculos uidet, erutis et effossis oculis magis uideret, quoniam euulsae cum postibus fores plus inferunt luminis quam si fuerint obductae.