De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

deus igitur noscendus est. in quo solo ueritas est, ille mundi parens et conor rerum qui oculis non uidetur, mente uix cernitur: cuius religio multis modis inpugnari solet ab iis qui neque ueram sapientiam tenere potuerunt neque magni et caelestis arcani conprehendere rationem.

Nam cum sint gradus multi per quos ad domicilium ueritatis ascenditur, non est facile cuilibet euehi ad summum. caligantibus enim ueritatis fulgore luminibus qui stabilem gressum tenere non possunt, reuoluuntur in planum.

primus autem gradus est intellegere falsas religiones et abicere inpios cultus humana manu fabricatorum, secundus uero, perspicere animo quod unus sit deus summus, cuius potestas ac prouidentia effecerit a principio mundum et gubernet in posterum, tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium quem legauit in terram, quo docente liberati ab errore quo inplicati tenebamur formatique ad ueri dei cultum iustitiam disceremus.

ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.