De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Iam mota inter eos fuerant arma ciuilia. et quamuis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat periturum esse, si extra portas urbis exisset, tamen bellum per idoneos duces gerebatur.

plus uirium Maxentio erat, quod et patris sui exercitum receperat a Seuero et suum proprium de Mauris atque Gaetulis nuper extraxerat.

dimicatum, et Maxentiani milites praeualebant, donec postea confirmato animo Constantinus et ad utrumque paratus copias omnes ad urbem propius admouit et e regione pontis Muluii consedit.

imminebat dies quo Maxentius imperium ceperat, qui est a. d. sextum Kalendas Nouembres, et quinquennalia terminabantur.

commonitus est in quiete CODstantinus, ut caeleste signum dei notaret in scutis atque ita proelium committeret. facit ut iussus est et transuersa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat.