De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Unus iam supererat de aduersariis dei< Maximinus>: cuius nunc exitum ruinamque subnectam.

cum haberet aemulationem aduersus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audiuit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimauit affinitatem illam duorum imperatorum contra se copulari.

et ipse legatos ad urbem misit occulte societatem Maxentii atque amicitiam postulatum. scribit etiam familiariter. recipiuntur legati benigne: fit amicitia, utriusque imagines simul locantur.

Maxentius tamquam diuinum auxilium libenter amplectitur: iam enim bellum Constantino indixerat quasi necem patris sui uindicaturus. unde suspicio inciderat senem illum [*](LOCI AVCTOHVM EXPILATOBVM SIMILES 4 s. somnum-iugis) Lact. Epit. 66, 7. ) [*]( 1 nulla C, corr. Bal 3 animam C, corr. Bal prae dolore Heumann, item Bentleius 7 a deo Boherellus, item Bentleius et alii, adõ C; adeo Bal, a deo del. Heumann et post a deo del. anonymus p. 62. 8 deductus (aut adductus) Columbus et alii (Buenemann confert Lact. Inst. II1, 10 ad extremam mendicandi necessitatem deductus; ibid. § 5 ad tantam caecitatem esse deductos), deiectus C; deuectus Boherellus, deiectus retinet Xic. Heinsius, sed u. 7 ad humilem uitam redactas scribit 9 Maximinus add. Brandt 10 exitiom Columbus 11 quia Bal, qui ad C; qui anonymus p. 62, item Bentleius 12 ut Bal, ut ut C 13 essa (sic) disponsam C, corr. Bal 14 et] <ergo:> et Columbus. (itaque) et Brandt, ideo Duebner 15 maxenti C 16 postulatum anonymus p. 62, postulatam C; postulans Bal 18 tanquam C 20 illum exitiabilem (uel intestabilem) Bal secund. curis (intestabilem in ed. 1679), illu/lllilxtabilem (sic) C, particula primi uersus folii 13 a spatium 6 hastarum continens cum parte marginis super. ab- )

223
exitiabilem finxisse discordiam cum filio, ut ad alios succidendos uiam sibi faceret, quibus omnibus sublatis sibi ac filio totius orbis imperium uindicaret. sed id falsum fuit.

nam id propositi habebat, ut et filio et ceteris extinctis se ac Diocletianus- • num restitueret in regnum.