De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

Seuerus interim uadit et ad muros urbis armatus accedit. statim milites sublatis signis abeunt et se (ei> contra quem uenerant, tradunt.

quid restabat deserto nisi fuga? sed occurrebat iam resumpto imperio Maximianus, cuius aduentu Rauennam confugit ibique se cum paucis militibus inclusit.

qui [*]( 1 capitatione Heumann, sed cf, c. 23, 1 captioitatis 5 relicta C, corr. Bal oportnnitate C, corr. Bal 7 maxencius C, corr. Bal purpura Gale induerat C, corr. Bal allato C 8 rei ex ni C 10 arceasiit C, corr. Bdl 11 et hortatus Lenglet (sed falso \'ita MS.\') 12 Maientium Bal, maiimianum C roma C, corr. Bal 14 ibi Bai, ut C 16 possit C, corr. Bal ut s. I. C 18 a»d C obpugnandum C 20 camppania C 22 quia Gale 24 se <ei> Bauldri, <ei) se Gale, ei pro et Bentleius 27 qui] ubi uel atque Brandt )

203
cum uideret futurum ut Maximiano traderetur, dedidit se ipse uestemque purpuream eidem a quo acceperat, reddidit.

quo facto nihil aliud impetrauit nisi bonam mortem. nam uenis eius incisis leniter mori coactus est. [ab hoc capite suos persequi.]