De Mortibus Persecutorum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 2. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897

quo nuntio adlato aliquantum rei nouitate turbatus est nec tamen nimium territus. et oderat hominem et tres Caesares facere non poterat.

satis uisum est semel fecisse quod noluit. Seuerum arcessit, hortatur ad recipiendum imperium, mittit eum cum exercitu Maximiani ad expugnandum Maxentium, et mittit Romam, in qua milites illi summis deliciis saepissime excepti non modo saluam esse illam urbem, sed ibi uiuere optarent.

Maxentius tanti facinoris sibi conscius, licet iure hereditatis paternos milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut Maximianus socer id ipsum metuens Seuerum in Illyrico relinqueret atque ipse cum suo exercitu ad se oppugnandum ueniret, quaerebat quatenus se a periculo impendente muniret.

patri suo post depositum imperium in Campania moranti purpuram mittit et bis Augustum nominat. ille uero et rerum nouarum cupidus et qui deposuerat inuitus, libenter arripuit.