De ave phoenice

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

  1. Crura tegunt squamae fuluo distincta metallo,
  2. Ast ungues roseo tinguit honore color.
  3. Effigies inter pauonis mixta figuram
  4. Cernitur et pictam Phasidis inter auem.
  5. Magnitiem terris Arabum quae gignitur ales
  6. Vix aequare potest, seu fera seu sit auis.
  7. Non tamen est tarda ut uolucres quae corpore magno
  8. Incessus pigros per graue pondus habent,
  9. Sed leuis ac uelox, regali plena decore:
  10. Talis in aspectu se tenet usque hominum.
  11. [*](LOCIA VCTORVM EXPILATORVM SIMILES 135— 147] Gregor. Tur. p. 861, 1 s. 137] gramm. d. dub. nom. p. 580, 29. super quam de insign. (de verbis a poeta repetitis cf. Riesium ad hunc u.), unde insignit lux nitida, iris coniciebam; Alarum pennas lux pingit discolor, Iris Baehrensius, Alarum pennas tingit nitor, Iridis atram Maehlyus p. 27 134 Pinguere B acta] Hetnsius, Baehrensius (Mus. rh. XXIX 201) contulit Verg. Aen. X 38, aura BC Maehlyus, alta codd. rec., edd. 135 insigne B mixtis C smaragdo B 137 oculos gramm. d. dub. nom. p. 580, 29, codd. rec.; oculos credas Baehrensius iyachintos (sic) B, hiacincthos C 138 lucida C migat (sic) B 139 Aptata est] Bitschelius p. 811, Aequataque B, Aequat aq; C, Aptatur Oudendorpius, coni. etiam Bitschelius, Arquata est Baehrensius, Ânnal. phil. rF 361 et in edit., Arquatur Klappius p. XVII rutilo] Baehrensius ibid. conl. Claudisn. Phoen. 18, noto B, notho C, toto edd., croceo Klappius, summo uel nitido Ritschelius 140 Foebei B, Foebog (irater o et e punctum) C 141 Grura B squame C flauo B distincti C Culuo distincta metallo Ritschelio (p. 810) ex u. 131 inlata uidentur 142 rosers (sic) B 143 pauones B mixtaque B figuram] codd. rec., figura BC 144 fasidis BC 145 Magna etiam Heinsius arabum que B, arabumq: C alis B 146 potes C auis sit B 147 tardaJ uel pigra codd. rec., parua BC uolocres B 149 decora C 150 aspectus se C )[*]( XXVII. Laet. I. )[*]( 10 )
    146
  12. Huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus
  13. Et raram uolucrem turba salutat ouans.
  14. Protinus exculpunt sacrato in marmore formam
  15. Et titulo signant remque diemque nouo.
  16. Contrahit in coetum sese genus omne uolantum
  17. Nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
  18. Alituum stipata choro uolat illa per altum
  19. Turbaque prosequitur munere laeta pio.
  20. Sed postquam puri peruenit ad aetheris auras,
  21. Mox redit: illa suis conditur inde locis.