De ave phoenice
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
- At fortunatae sortis finisque uolucrem,
- Cui de se nasci praestitit ipse deus!
- Femina <seu sexu) seu mas est siue neutrum,
- Felix, quae Veneris foedera nulla colit. [*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES 163] Gregor. Tur. p. 861, 3 s. 163 s.] cf. Ouid. Met. IV 378 s. 163—169] cf. Zeno Veronensis, Tractat. lib. I, XVI, IX (p. 125 ed. Giuliari): ipsa (sc. Phoenix) est sibi uterque sexus, ipsa omnis affectus, ipsa genus, ipsa finis, ipsa principium. non ex coitu nascitur nec officio alieno nutritur ... , sepulcrum nidus est illi, fauillae nutrices ..., mors natalicius dies. denique post momentum festo exsultat in tumulo,... non imago, sed Phoenix, non alia, sed quamuis melior alia, tamen prior ipsa. 164 s.J Gregor. Tur. p. 861, 2 s. 164—167] cf. Ambrosius, Exposit. in Ps. 118, Cap. 19, 13 (I 1212 F Maur.): Phoenix coitus corporeos ignorat, libidinis nescit illecebras, sed de suo resurgit rogo sibi suis superstes, ipsa et sui heres corporis et cineris sui factus; Obitus Baebiani 57 ss.: 0 felix, cui adhuc corporeo datum Aeterni speciem cernere saeculi, In quo conubiis nulla necessitas, Sexus perpetuis corporibus perit. )[*](BCJ 151 Huc] codd. rec., Hic BC, hinc Baehrensius; Conuenit codd. rec. ante aegyptus er. in C 152 uolocrem J51, s. I. corr. B1 resultat C 153 sculpunt sagrato BI, corr. B2 ante marmore er. cor (uix cori) C 155 coetus C omnS C 156 predę (t m. 2) B, predae C tfllus metus C 157 AlitQ C 158 murere BAG, corr. m. 1, murmure Heinsius 160 post redit distinxit Riesius, post illa priores unde B 161 At] C, Ad B, A Is. Vossius, Ah Leyserus, 0 Gallaells, quod malim conl. Verg. Georg. II 458, Sat Baehrensius fortunate C finisque uolucrem] Is. Vossius (recte?), filisque uolucrum BC, felixque uolucrum codd. rec., fatique uolucrem edd. tlet. Leyserus (conl. Verg. )
- Mors illi Venus est, sola est in morte uoluptas:
- Ut possit nasci, appetit ante mori.
- Ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
- Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
- Ipsa quidem, sed non (eadem est,) eademque nec ipsa est,
- Aeternam uitam mortis adepta bono.
147