Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Et sponsi pulsare fores et limina clausa
  2. Nequiquam ingeminant precibusque ingrata frequentant,
  3. Ut liceat miseris penetrare in limina laeta.
  4. Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam
  5. Non ipse sponsus uoluit. Vigilate timentes,
  6. Aduentus uobis quia non est certior hora. t
  7. \'Sicut enim, longas cui contigit ire profecto
  8. In terras, credens seruis tractanda talenta
  9. Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,
  10. Tertius unius curam tractare talenti
  11. Suscepit, uires quoniam diuersa merentur.
  12. Sed maior quis est concredita portio nummi,
  13. Certatim duplis auxerunt incrementis.
  14. Ille sed, unius cui credita cura talenti,
  15. [*]( 215] cf. Ou. Met. XV 352. )[*]( 211 conponere pingui M 212 tunc R stolida A sumere RML, dedere G 213 tum CAKV KaMpPBbH iestare V2 214 pauitad B1 echorus A 215 paruae BMlVt 216 aequales KxK2Tl 217 tunc RM stolide MlL et CV2, om. KXK2T mercantur BMKaKaPTBBb liquidum ut VI (m. 1) Poelm. in mg. 219 sponsum Hl portio Hl 220 fatuae Poelm. in mg. 221 sponso Bl 222 nequi*quam CB, necquidquam A ingratg M 223 penitrare M lumina Ml 224 quemquam M (in mg. m. al.) 225 iPs.us Poelm., non sponsus uoluit quare in mg. 226 quia CM (m. al.), quot h, quod rell. 227 contegit M 229 coepit B CUDI aliis et] om. VI 230 tertius et C 231 suscipit CB2 233 duplex Rl M, duplicis A hauserunt M incrementis CK2 (m. 1) TVX V2Bbl HHl, munera donis L Matr. Poelm., in ■ v . ////crementis (in eras.) M, inque crementis rell. aera lucellis Poelm. in mg. 234 cura est F2 )
    122
  16. Telluri infodiens seruat sine fructibus aera.
  17. Iamque aderat praesens dominus: tum primus et alter
  18. Se geminasse illi pariter concredita monstrant.
  19. Illos laudat herus potioraque credere tantae
  20. Promittit fidei. Sed tertius ille refodit
  21. Et domino reddit tali cum uoce talentum: