Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. En praedicta patent instantia saecula uobis.
  2. Desertis si quis Christum peragrare loquetur
  3. Occultisue procul penetralibus esse repostum,
  4. Longe credulitas absit uanissima uobis.
  5. Sicut enim fulgur caelum transcurrit apertum
  6. Et cerni facile est cunctis orientis ab oris
  7. Usque sub occiduum caeli uergentis in orbem,
  8. Sic rapido aduentu clarebunt lumina Christi.
  9. Abscondet furuis rutilos umbris radios sol,
  10. Amittet cursum lunaris gratia lucis
  11. Ignicomaeque ruent stellae caelumque relinquent.
  12. Omnis item uirtus caeli conmota superni
  13. Signa dabit, proles hominis quis uertice caeli
  14. Clareat; omnigenasque tribus defletio iugis
  15. Urgebit, ueniet cum nubibus ignicoloris
  16. Maiestate potens hominis per sidera natus.
  17. Tum tuba terrifico stridens clangore uocatos
  18. Iustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.
  19. Praeteriet neque enim praesens generatio saecli,
  20. Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.