Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Adueniet iam tum tristis defletio terris,
  2. Quae Danihelis habet iussam uerissima uocem;
  3. Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.
  4. Iudaei longe fugient montesque capessent,
  5. Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,
  6. Quae fuga consociet uestemue aut mobile quicquam.
  7. Deflendae iam sunt uteri cum pondere matres
  8. Et miseros fetus dulci quae lacte rigabunt.
  9. Poscite iam precibus, tristis ne frigore brumae
  10. Adueniat fuga uestra tamen, neu sabbata festa
  11. Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu;\'
  12. Nam cunctis uenient saeuissima pondera terris.
  13. Tale malum non saecla prius nec postera norunt.
  14. Et ni sublimis genitor decerpere tempus
  15. Et numerum miserans uellet breuiare dierum,
  16. Nulla dehinc trepidae superarent corpora uitae.
  17. Sed propter lectos ueniet miseratio iustos.
  18. Nomine fallentes Christi falsique profetae
  19. Exsurgent terris et monstra potentia fingent,
  20. [*]( 129] cf. Verg. Aen. III 261; Ou. Trist. IV 7,1. )[*]( 119 sancti CRlM, sanctae rell. 120 uoluens VxHl secla reuoluens G 121 adueniat RlYZGH tunc MlA def*ectio M, difflectio R, defeccio A, defle+tio Kt Vh deflectio PB7G, defleiio Hl 122 qua Hl Danielis habent EMpVj iussa Hl Poelm. in mg. uoce KIKsPT quam propria Danihsl testatur uoce propheta A; omissus erat uerstts in MV2B, sed auppletus est a m. 2 123 agnoscere Kx vv. 122 et 123 transpositi in R 123 iudeę Hl 124 fugient-capessent C (capissent) Mp, fugiantcapessant rell. 125 ne BIM quicquam VI repetet Poelm. adtollere (m. 1) K2PT 126 qu6 Hl consociat RM uestemuae CA 127 uteris C, uentres VaHl 128 foetus R cum aliis dulque C qui 08 B1, q* (os m. al.) M 129 tristis CAMpTIGHHI, tristi rell. broinae M 130 ne C tamen ne] aut ne tunc Poelrn. in mg. adueniatur saeuissima uestra aut tunc cum sabbata fiunt A 133 nec] non Hl 134 decernere MIP 135 om. Mp brebiare A 137 om. Mp iustis K2PTl 138 fallentis K7PlTl 139 exurgent C \' )
    118
  21. Quae forsan lectos capient miracula iustos.