Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Sub pedibus solido densetur limite tellus,
  2. [*]( 719 ac RMTlV7Bb, ad Mp 720 leui* C 722 hominique penitrat uiscera M 723 mentis] sensu B et edit. degener errat RB, ex corr. K1 K2 TPGHHl Sic istec generatio deteriora priorum Mp, qui uersus post 723 legitur in Hl 724 uincla RM defflebit M, defluit Mp subsita M 725 VBI MATER IhS STABAT FORAS L interea M atque haec Poelm. in mg. cum RMMpPBb uu. II 726 - III 276 desunt in G; in Mp uers. ita se excipiunt 720, 723, 724, 721, 722, 725, 726 726 adstetit CKtK2, adsistit M illi CRMBbillic rell. 727 misceri MK2 (m. 2) V2 (m. 1) T2 728 tn Mp dictis mandata B 729 hiic M n genetrex M resident R (corr. 2); hic residunt mecum Mp 730 patris RKX (ex corr.) adimpletur M 733 lumi;ne M 734 ma*ris (t eras.) CKXT residit R, res*dent, M 736 PARABOLA .... L excelsa 227 qu*e (a eras.) C, in RMpV,, i in que P, quae om. H; celeri pede Poelm. , in mg. proxima fuit M pupin R, puppem Tl 738 propria FjJB1 739 sortesque Poelm. 741 limine M )
    75
  3. Aeriis auibus dant nudam semina praedam.
  4. Ast ubi pertenui uelantur puluere saxa,
  5. Farra quidem uiridem depromunt germinis ortum;
  6. Sed quia nulla subest suci substantia glebis,
  7. Inserto arescunt radicum fila calore,
  8. Cunctaque mox apicum labuntur acumina leto.
  9. Seminibusque aliis contingunt aspera rura;
  10. Sentibus hic spinisque feris uelocius exit
  11. Roboris augmentum frugemque internecat angens.
  12. Uberibus uero dantur quae semina glebis,
  13. Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentat
  14. Incrementa sui centeno copia fetu.
  15. Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.\'
  16. Talia discipuli mirantes dicta requirunt,
  17. Inplicitis populo cur clauderet omnia uerbis,
  18. Ille sed amota credentum plebe profatur:
  19. \'Vobis, qui firmo robustam pectore mentem
  20. Ad capienda Dei penetralia constabilistis,
  21. Concessum est aditis penitus consistere regni;