Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Ad claram uitae lucem, sic omnia natus,
  2. Quae uolet, ad lumen surgentia corpora ducet,
  3. Nec genitor quicquam uestri se iudice quaeret,
  4. Sed dedit haec nato quaerendi iura per orbem,
  5. Gloria quo maneat similis natoque patrique.
  6. [*]( 639] cf. Yerg. Ge. IV 441. )[*]( 621 aberat C, oberat R, ab***atur Mp, oberrat PoelfR. in tIIg. libero erret L 621 et 622 desunt in H 622 dissicit (m. 1) KtT 623 error] eius Hl 626 conuitia RMpPTBH 627 ingerit ML, ingerat MpVx potn*runt (e eraa.) KtT remitti] relinqui R 628 ac T, ad Bb 629 rabiem Kt 630 igni Mp VI 632 nitiscere C, mitiscere V2Tl 633 thensauris K\'JTI dulcia] congrua VvHl 634 laetifero C 635 in . mg. inf. suppletus in M paenas M 636 uite III 637 DE VNI- TATE PATRIS ET FILII L 638 manifesta M 639 priora M tribuit R1 640 genitoreifiortua M; emortua KaLMpVaBBbGH re*dit (d eras.) C, reddit P 642 lumen CllfpPYIBHHI, superos rell. ducit RMKjPBBbGH 643 quicquam CRMKjKa (m. 1) TtY2Bb, quemquam reU. )
    71
  7. Namque repulsus erit uestro si natus honore,
  8. Inprobitate pari genitorem despicietis.
  9. Sed cui nostra fidem sermonis gratia figet,
  10. Mox me mittentis genitoris dona patescent
  11. Aeternamque dabit praesens constantia uitam.
  12. Iudiciumque illi non est, sed migrat ab atra
  13. Morte procul lucisque uigens ad limina tendit.
  14. Adueniet tempus, cum mortua corpora uocem
  15. Accipient nostram et uitam cum uoce tenebunt.
  16. Nam sicut genitor uitam sibi possidet in se,
  17. Sic tribuit nato uitam et ius dicere iussit,
  18. In terras hominis quoniam cum corpore uenit.
  19. Nec uobis mirum uideatur, corpora cuncta
  20. Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,
  21. Iustorumque animas rediuiuo corpore necti,