Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,
  2. Dissicet ille mei pecoris per deuia pastus.
  3. Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,
  4. Dimitti poterit; tantum ne Spiritus umquam
  5. Vocibus insana laceretur mente profusis.
  6. Siue furens hominis nato conuicia quisquam
  7. Ingeret, haec etiam poterunt peccata remitti.
  8. Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana
  9. Verborum rabie uiolabitur, inreuocatis
  10. Suppliciis nunc et semper torrebitur ignis.
  11. Quando ueneniferi serpentis saeua propago
  12. Sermonum dulci poterit mitescere fructu?
  13. Nam bona thesauris promuntur dulcia iustis
  14. Et mala letifero procedunt ore uenena.
  15. Verborum meritis ueniet sub iudice poena,
  16. Verborum meritis dabitur sub iudice uita.
  17. Quae genitor faciet, sectabitur omnia natus,
  18. Namque idem nato manifestat cuncta uidenda
  19. Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.
  20. Sicut enim genitor demortua corpora reddet