Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Non ego palpantum uerbis et honore mouebor,
  2. Nec, me quod dominum praeblanda adolatio dicet,
  3. Praemia caelestis capient spontanea sedis.
  4. Illi sed merito gaudebunt munere regni,
  5. Qui facient nostri genitoris iussa uolentes.
  6. Adueniet mox summa dies, quae iure seuero
  7. Praemia iustitiae tribuet scelerique gehennam.
  8. Tunc mihi multorum clamabit talia fletus:
  9. Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis.
  10. Virtutes sanctis domuerunt omnia iussis?
  11. Saepe etiam nostra est uox adnumerata profetis
  12. Seruiuitque tuo nobis sub nomine daemon.
  13. Tunc iurabo illis, quod talis cognita numquam
  14. Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.
  15. Quisque meis monitis auresque et facta dicabit,
  16. Hunc aequabo uiro solidis fundamina saxis
  17. [*]( *696 Quapropter rerum molitio perspiciatur )[*]( 706] cf. Verg. Aen. II 324, VII 145. )[*]( 694 om. MxKxKi (add. m. 2) TlBbx edentum C, credentum RKX Mp-TGH, credendum L sc*uus Hl 695 & MIBI, ex N uoscantur N 696 quamque Hl est om. V2 NON COLLIGVNT DE SPI- NIS VVAS B 696* legitur in CV2 (sed uncis inclusus) G, add. Kt (m. 2) Mp2P2T2Bb 697 nec] neq. L 698 notatis BMlT 701 NON OMNIS QVI DICIT MIHI DNE DNE B 702 adolatio optimi 703 capient C, accipit BI, capiat Hl, capiet rell. sedes KtTl 704 olli Poelm. in mg. munera MlBl 705 facient CKrK2TlPBb, faciunt rell. uolenter H 706 saeuero RMP 707 gehennem Mpl 708 clamauit CMX 709 nobis sub nomine uirtus Poelm. 710 aruerunt domuerunt C, fort. uirtutes (scil. erant), nostris paruerunt etc. iusis M Exstitit et nostris parebant Poelm. 714 gentis L 715 DOMVS SVPRA PETRAM FVN- DATA B quis M 716 sasis Mp1 )
    38
  18. Ponenti, librata super cui moenia surgent.
  19. Illa domus pluuiis uentisque inlaesa manebit
  20. Torrentumque minas firmato robore uincet,
  21. Haerent inmotae quoniam fundamina petrae.