Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Atque oculum prius alterius purgare laboras;
  2. Deripe sed proprio fallax de lumine lignum,
  3. Tunc minimam alterius curabis demere aristam.
  4. Ne canibus sanctum dederitis neue uelitis
  5. Turpiter inmundis iactare monilia porcis.
  6. Namque illa in caeno pedibus subiecta iacebunt
  7. Conuersique sues uasto uos uulnere rumpent.
  8. Poscenti dabitur, quaerens inuenta tenebit,
  9. Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
  10. 670 Vos homines natis panem poscentibus omnes
  11. [*]( *657 Haec eadem uobis genitor seruabit in aethra )[*]( 667] cf. Verg. Aen. IX 580. )[*]( 652 current surgent C 656 uestri iuris CG, iuris uestri rell. y docomenta T, documenta (cu in ras.) M 657 quaecumque R, quae uobis MlV* Poelm. in mg. in tempore Ml post 657 tters. 657* legitur in RK1LV1 V2BbGHHl, in marg. add. in MKzMpPs, interpOB. in BlT2 658 quam] quod HI pauis Hl 659 DE FESTVCO IN OCVLO PATRIS B fisticam CMaKaTBb 660 properio P1 lignum ex tignum C, dignum M, tegnum (m. 1) KtT 662 diripe BLMpB Poelm., eripe MKxK7TBbG Poelm. in mg. trabem B (i tignum m. 2) F, Fj, dignum M 663 tQ C arestam Bl 664 nec RKyPBG neue] ne C 665 immundis C 666 insceno Hl 667 conuerseque KzT 1; conuersaeq; alii conuersisque canes Poelm in mg. suees R uasto u.] uastantes Hl 669 pandentur M, panditur (m. 1) KtT 670 uos homines] quis uestrum K2 (m. 1) T )[*]( 3* )
    36
  12. Non lapidem dabitis piscemue petentibus anguem;
  13. Vos, inquam,. rigidi, quibus alte est insita cordis
  14. Durities, uestris dabitis semper bona natis.
  15. Indulgens hominum genitor bona mitia digne
  16. Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!
  17. Quae cupitis uobis hominum benefacta uenire,
  18. Haec eadem uestro cunctis praestate fauore.
  19. Haec legis summa est, hoc ius dixere profetae.
  20. Ite per angustam, iusti, super aethera portam.
  21. Quam lata et spatiosa uia est, quae limite laeuo