Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Ponatur. Cunctis genitoris gloria uestri
  2. Laudetur, celsi thronus est cui regia caeli.
  3. Non ego nunc priscas leges dissoluere ueni
  4. Vertere nec, ueteres ponunt quae iussa profetae;
  5. Omnia nam uobis per me conplenda manebunt.
  6. Vera loquor, donec caeli terraeque marisque
  7. Interitus ueniat, legis nec littera saltem
  8. Aut apicis parui gracilis distinctio deerit,
  9. Omnia quin fiant digesto ex ordine saecli.
  10. Si quis enim minimam mandati soluere partem
  11. Ausus erit, pariterque homines audendo docebit,
  12. Hic minimi nomen caelesti in sede tenebit.
  13. At quicumque operis proprii moderamina seruans
  14. Inuiolata simul tradet praecepta priorum,
  15. Magnus erit magnique feret trans sidera nomen.
  16. Audistis ueteris iussum moderamine legis:
  17. Humano si quis macularit sanguine palmas,
  18. Ille reus ferro persoluet uindice poenas.
  19. Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras
  20. Audeat atque odio fratris feruente moueri.