Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Felix, qui miseri doluit de pectore sortem,
  2. Illum nam Domini miseratio larga manebit.
  3. Felices, puro qui caelum corde tuentur,
  4. Visibilis Deus his per saecula cuncta patebit.
  5. Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
  6. Felices nimium, quos insectatio frendens
  7. Propter iustitiam premit; his mox regia caeli
  8. Pandetur. Gaudete, operum quos iusta tenentes
  9. Urgebit praeceps stimulis iniuria saeuis;
  10. Plurima nam merces uobis seruatur in aethra,
  11. Namque profetarum fuit insectatio talis.
  12. Discite uos hac in terra salis esse saporem.
  13. Hic sapor amissa si iam uirtute senescit,
  14. Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
  15. Nec quisquam uani post haec superest salis usus,
  16. Ni longe abiectum cuncta ut uestigia calcent.
  17. Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
  18. [*]( 456 decorat Hl 457 debitur M* 458 hoc CMlPVu hic rell. solatio RIMIK2 (m. 2) TIBb magna C, digna rell. sequetur RxMl KzT Bb 459 add. M2 460 plane MI, plene Bb mane**t (bi eras.) M satiaudos C, saturandos rell. cf. Sedul. P. c. 16 (ed. Huemer) 464 hos Ml manebit L 465 in mg. add. m. 2 K2T 467 praemit CRM alii operum 468 post T corr. m. 2 iussa RMaKaKaLTG, iussat (at in ras.) B tenent Bb1 469 urguebit RML alii 470 uobis] om. m. 1 in K2T aetra R 471 profetarum CB\' 472 VOS ESTIS SAL TERRE B in hac terra M1; haec Bb1 473 si] protinus C, si* (c eras.) B senescet F, 474 qua K2Tl absumtos C, absumptus RlK2 (m. 1) LxTl acuit C 475 nequicquam MIMpIBI, nec quicquam IaHIT, neccuiquam KI Kt (m. 1) Bb, nequiquam RT, nec quiquam PG 476 ni] nil CK2 (m. 1) ut] om. P 477 VOS ESTIS LVX MVNDI B clarum mundi C nec Kx )
    27
  19. Nam quis praecelsis inpostam rupibus urbem
  20. Occultare queat? Vestrum sic lumen ad omnes
  21. Perueniat rerumque decus sub luce serena