Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Viderat octauam lucem puer, ecce recidi
  2. Ad morem legis nomenque aptare necesse est.
  3. Inpositumque illi est, monitis caelestibus olim
  4. Quod Mariae uox missa Deo praecepit, Iesus.
  5. Scripserat antiquae Moyses moderamina legis,
  6. Inter quae primos prisco de sanguine uatum
  7. Obseruare dedit fetus offerre sacrandos,
  8. Inplumesque simul ferre ad delubra columbas.
  9. Haec ubi per Mariam templo seruata feruntur,
  10. 190 Ecce senex Simeon dignus conprendere sensu
  11. [*](172] cf. Verg. Aen. IX 112. 175] cf. Stat. Theb. X 210. )[*]( 169 uoce] fotu coni. Vonckim 171 laudentque JB1 172 et] s. I. R aere J11 173 su*premum CIRI, supr*emus M1 comitatur libri, comitetur edit. 174 sequatur CP, sequetur rell. cf. Luc. II 9 (lCnClt) 175 histis Mphiis M1, is Bb celsi H reui*sit (it in ras.) M (ax reuisunt angeli in mg.), reuisunt reuisitant L, reui*sunt 2TS 176 PA- STORES IN BETLEM BL, spatium uacuum in Mp 177 cremio Ml sequentes (fort. a m. 1) KtT, Poelm. in mg. 178 celebris V7 (?) 179 constupuerunt KtMpV7BBbGH 180 recurrunt M1 K1 K2 P T B2 Bb H 181 CIRCVMCISIO XPI LMp1 182 moram T est] in ras. M2, om. G 184 *deo M IHSUS P, hesus T, ihesus Bb 185 Moises C moderamine Kt (m. 1) PT1 186 primus CBbG1 natum C, natus N 187 fetus CKi (m. 1) T1 188 delubra* (m eras.) C, dilubra P1 columbes K7 (m. 1) T 189 seruate KtT* 190 DE SIMEONE L, DE unit SIMONE B senex L Symeon RKtPBbG conprendere CRLK1 PTBG, comprehendere MMpK2BbHl sensum MpVa (m. 1) Poelm. )
    13
  12. Caelestes uoces, cui quondam praescia rerum
  13. Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri
  14. Deposito mortem liber requiemque uideret,
  15. Cum primum caeli laudem terraeque salutem,
  16. Omnia quem uatum spondent oracula Christum,
  17. Vidisset templo sollemnes ferre palumbas.
  18. Isque ubi curuato defessus corpore templum
  19. Iam grauior penetrat, monuit quod spiritus auctor,
  20. Ecce simul paruum gremio genetricis Iesum
  21. Ad templum sensit uenisse, trementibus ulnis