Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Nuntius, at subitus terror tremefacta pauore
  2. Prostrauit uiridi pastorum corpora terrae.
  3. Talis et attonitis caelo uox missa cucurrit:
  4. \'Ponite terrorem mentis, mea sumite dicta,
  5. Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto.
  6. Nam genitus puer est Dauidis origine clara,
  7. Qui populis lucem mox laetitiamque propaget.
  8. Hoc signum dicam, puerum quod cernere uobis
  9. [*]( 153] cf. Verg. Aen. XII 116. 165] cf. Stat. Theb. X 555. )[*]( 150 genuit Mariae generis quae C, g. Mariae (i generis s. I. m. 2 B) quae BMpVit g. generis censumque MKxPBBbH 151 ededit C, *edidit M Mariam] illam BMpV7 originis M* 152 disponsamque EX, TBb, desponsata N 153 De natiuitate xpi Mp hospitium L Mp1 Fv H Bethleem C cum plerisque desub C 154 perparua M (er in ras.) B L Mp 154 et 155 in mg. Mp1 155 conplet C tempora MMpB1 O foaeu M, foetu RMpPBb, faau Kx nouum completo tempore foetum V Poelm. 156 conabula RB texto (m. 1) KI K, T Edidit et leni pannoso tegmine motu Poelm. 157 Texit cui durum cunas praesepe ministraf Podm. imuoluuut MI durumque C, duroque rell. que] qu*e BKX praesepe] es ex is M, praesepis H 158 sollicite pler., sollicitos coni. Arev. pecodum CMppecorum Ka TBb G cf. Lucas TI R: spuXarrovret ϕυλαxάς tij; vuxtoi; iwi τήν πάμνην αύτών ANGELTJS AD PASTOREa BL. Angelus apparuit pastoribus Mp2 15° uitrilis L. ui∗gines Bh 160 ui∗sus M, iussus Poelm. discendere plerique 161 at in w."\'2. t in rUJol. T, et Mp V 5 «ubito Poelm. m Iliff. 163 atiouiti* CM, atuuitih P emissa C 164 sumitiE L 165 post hae*- ras. 4 liti. in "\'1 uubitt quibus H gaudio T. 168 VTSIO IOSEP R )
    12
  10. Iam licet inplentem gracili praesepia uoce.\'
  11. Talia dicenti iunguntur milia plebis
  12. Caelestis cunctique Deum laudantque rogantque,
  13. Talis et uniti uox agminis aera conplet:
  14. "Gloria supremum comitatur debita patrem;
  15. In terris iustos homines pax digna sequetur."
  16. Et simul his dictis caeli secreta reuisunt.
  17. Pastores propere ueniunt puerumque iacentem
  18. Praesepis gremio cernunt; post inde frequentes
  19. Dispergunt late celeris uaga semina famae.
  20. Mirantes laudant, laetantes constipuerunt,
  21. Omnia nocturnis monitis quod uera recurrant.