In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

tunc uisitauit dominus aduersum omnes, qui tribulauerunt populum dei, aduersarias uidelicet potestates. et fuit dux eius exeo — hau dubium quin dominus et saluator secundum carnem ex genere Israhel — et princeps de medio eius productus est. applicauit eum pater ad se et accessit ad eum, ut diceret filius: ego in patre et pater in me, quia nullus potest sic suum cor applicare domino nec ita ut filius patri esse coniunctus.

quodque dicit iuxta (Hebraicum tantum, sed non iuxta) LXX: et eritis mihi in populum et ego ero uobis in deum, cernimus opere conpletum ex parte in Israhel et ex toto in gentium multitudine.