In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quorum typus praecessit in Zorobabel et Ezra, quando reuersus est populus et coepta aedificari ciuitas in excelso suo templique obseruari religio et cetera, quae ipsius Ezrae uolumine continentur; plenius autem atque perfectius in domino saluatore apostolisque conpletum est, quando aedificata est ciuitas in excelso suo — de qua scriptum est: non potest abscondi ciuitas, quae in monte sita est — et templum iuxta ordinem suum ceremoniasque fundatum, ut, quicquid in priore populo fiebat carnaliter, in ecclesia spiritaliter conpleretur.

tunc egressa est laus siue gratiarum actio — hoc enim significat \'thoda\' —. ut omnes apostoli dicerent: gratia. uobis et pax, uoxque ludentium non illo luso, quo manducauit populus et bibit et surrexit, ut luderet. sed eo, quo coram [*](7 \'Hier. 30 (37), 22 14 Hier. 30 (37), 18 *Matth. 5, 14 15 Hier. 30 <37), 18 18 Hier. 30 (37), 19 *Hier. 30 (37), 19 19 I Cor. 1, 3 20 Hier. 30 (37), 19 cf. Ex. 32, 6 ) [*]( 1 sicut v cum VuZg. 2 aduersus P 3 eum om. V eius om. Vulg. 4 producentur A 5 accedet V ascendit LMAa.c. accedat Mp.c. ascendet P 6 ut] et Yvlg. 7 quod in Hebrai(co sequitur, in Grae)co scripsi quod in hebraico codd. et hoe in Hebraico falso post Erasmum Martianaeus et hoc in LXX Victorius v; cf.p. 377,13 8 ait om. v 9recessit V zerobabel V ezdra M 10 cepit V; est add. v aedificare M 11 relegio La.c. ezdrae M 12 continetur Pa.c. perfectus Pa.c. 14 ciuitas-scriptum est in mg. V 15 posita MP 16 cerimoniasque MVP caerimoniasque (pr. i ex e) A; cf. p. 46, 21. 66, 7. 323, 20 17 priore (sic alibi semper L uel primitus uel p. e.; ef.p. 203,22.321,3. 330,12)] priori codd. v spitaliter Ma.c.m2 spiritualiter Ap.e.m2 18 hacc P 19 ut—uobis om. V 20 landantium P non] in add. V luso L cum OZDCS et codd. Vercell. CLIV 50, Menuc. 14425 ludo MAp.c.,v lusu PFp.c. luxu V manducabit Pa.c. 21 uiuit Ma.c. surrexerunt V ut om. V Iudere V que P )

377
area domini lusit Dauid. et multiplicati sunt et non inminuti, ut totus orbis crederet in deum saluatorem, et glorificati sunt, ut impleretur, quod scriptum est: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei! fueruntque filii eius, hoc est apostoli, sicut fuerunt a principio Abraham, Isaac et Iacob, principes generis Israhelitici.