In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem intulit: ut non tibi uidearis innoxius siue iuxta Symmachum: et mundans non mundabo te uel iuxta Aquilam: cum te erudiero per iudicium, nequaquam innocentem faciam, illud significat, quod [*](1. 2 *Hier. 30 (37), 11 3. i *Hier. 30 (37), 10. 11 6 cf. Ex. 32, 13. Deut. 9, 27. II Mach. 1, 2 7 cf. Ex. 4, 10. Num. 11, 11 cf. Ps. 115,7 (16). Esai. 50,10 etc. cf. Rom. 1,1. Phil. 1,1. n Tim. 1, 3. Tit. 1,1. Pbilem. 1,1 12 Ps. 121,7 17 Ioh. 3,18 19. 20. 21 *Hier. 30 (37), 11 ) [*](2 uidearia tibi Vulg. 3 TTepιΚΟΠΗ(haec tericope in mg. m3) MΠΗΡΙΚΟΠΗ (pericope s. u.) A ΠΗpιΚωΠΗ V ΠepιΚΟΠΝ P in LXX om. V abetor P alt. im V 5 familiaris VPtLa.c.MAa.c.m3 familiariter v 6 abracham Ma.r. alt. et om. MAVP 7 uocatur Pa.c. moyses MAVP 8 epistolarum MA V suarum om. P gloriantur V 9 pr. et om. A,Va.c.,v duodici La.c. XII VP se om. V se de terra] sed & errat (t s. u. m3) M 10 esse] heresisMp.c.m3 saluandec MVP,Aa.c. 11 rendendamque P eas replendas v habun- dantia MVP 13 habundantia V,Ma.r. 15 coeperant MAV, La.c. ex v docenique La.r. 16 paenae A penae V 17 proprii] et add. v 20 simmacum P . )

373
omnis mundus indigeat misericordia dei et nullus, quamuis sanctus sit, securus pergat ad iudicem; contra nouam ei ueteri heresim, quae putat in isto saeculo et in ista carne mortali, antequam corruptiuum hoc induat incorruptionem et mortale induat inmortalitatem, perfectionem esse in quoquam et omnes simul iustum posse implere uirtutes.

[*]( 30, 12—16 (37,12—14) )Quia haec dicit dominus: insanabilis fractura tua, pessima plaga tua. non est, qui iudicet iudicium tuum ad alligandum; curationum utilitas non est tibi. omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quaerent; plaga enim inimici percussi te, castigatione crudeli — siue forti—.

propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt — sine multiplicata sunt — peccata tua. quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus; propter multitudinem iniquitatis tuae et propter dura peccata tua feci haec tibi.