In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

omnia igitur ad aduentum referenda sunt saluatoris, quae nostro et fidei tempore uidemus expleta, et electio — iuxta apostolum — reliquiarum salua facta est et in Christo habitant confidenter et datum est eis cor unum iuxta illud, quod scriptum est: multitudinis autem credentium erat cor et anima una.

et uiam. inquit, unamillum, qui dicit: ego sum uia et uita et ueritas —. ut timeant me uniuersis diebus; principium enim sapientiae timor domini. uniuersis, ait, diebus: quod si Iudaeis non conpetit, de nostro populo accipiendum est, cui et bene fuit et est et erit, non solum ipsis. sed et filiis eorum post eos; nobiscum enim pactum pepigit sempiternum nec desinet nobis ultra bene facere.

quodque sequitur: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me, sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor, qui tribuitur, gratia permaneat largitoris. \'cumque eis,\' inquit. (bene fecero, laetabor et gaudeam\', creaturam uidelicet suam esse saluatam; unde et gaudium angelorum est in caelis super uno peccatore agente paenitentiam.

et plantabo, inquit, eos in terra ista [*]( 5 cf. Rom. 11, i 7 »Act. 4, 32 8 Hier. 32 (39), 39 9 *Ioh. 14, 6 Hier. 32 (39), 39 10 Prou. 9, 10. *1, 7. *Ps. 110, 10. *Eccli. 1, 16 11. 13 Hier. 32 (39), 39 15 Hier. 32 (39), 40 20 cf. Luc. 15, 7 21 Hier. 32 (39), 41 ) [*]( 1 narrat V,Mp.c.m3,v narraret P historiam L utr. a om. V 2 machedonibus V 4 tepr P 5 reliquarum P 6 pr. et] qui add. v habitante P alt. et om. v eis] illis v 7 multitudines La.c. 8 cor] unum add. (s. u. m2) A,v uia MP alt. una P,Mp.r. 9 illud P pr. et om. v ueritas et uita r ut] et v 13 tert. et om. V 14 pepigit pactum P nec] k P 15 desinit P 16 eor P 17 donatur V timor tamen ipse P tribuetur P; in add. s. u. m3M 18 inqirit eia v 19 et om. v gaudet v; quippe quia uidet add. v uidecet om. v20 eat angelomm P 21 poen. agente v plantaui M terram istam P )

439
in ueritate siue — ut LXX transtulerant — in fide. ut proprie significet populum Christianum, cuius religio fides est. in toto corde meo et in tota anima mea: si domini uerba sunt saluatoris, recte cor et anima eius creditur, qui dicit in euangelio: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi illam\'; sin autem ex persona dei patris accipimus, secundum illud intellegendum est: numenias uestras et sabbata et dies festos odit anima mea.

[*]( 2 (39), 42-44 )Quia haec dicit dominus: sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande. sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad eos. et possidebuntur agri in terra ista, de qua uos dicitis, quod deserta sit eo, quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manu Chaldeorum.

agri pecunia ementur et scribentur in libro. inprimetur signaculum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem, in ciuitatibus Iuda et in ciuitatibus montanis et in ciuitatibus campestribus — siue sephela — et in ciuitatibus nageb — hoc est: quae ad austrum sunt —, quia conuertam captiuitatem eorum. ait dominus.

Haec iuita iitteram licet in typo praecesserint post reditum de Chaldaeis, quando ad Cyri regis imperium reuersus est populus in Iudaeam. tamen spiritaliter in Christo et in apostolis uerius pleniusque complentur. tunc et homines et iumenta reducti sunt in ecclesiam iuxta illud, quod scriptum [*]( 1 *Hier. 32 (39), 41 2 Hier. 31 (39). 41 5 *Iob. 10, 18 7 *EsaÎ. 1, 14 19 *Hier. 32 (39), 44 22 cf. II (I) Esr. 1, 1—5 ) [*]( 1 propria A 2 significent M fide P est] se P 6 si Pa.c. 7 ueomenias V,LMAp.c.m2,v neomoenias P: cf. p. 70.1 8 sabbata1 ofa add. V et d. festos om. V 12 possed. La.c. quo P 13 eo MAp.c.m3 et cd. 14 manus Mp.c. cum Vulg. manum a chaldaeorum MAP 15 ementur pecunia Vulg. scribuntur P libro; et add. v cum Vulg. inprimentur Aa.r. 16 signam Vulg. testes P.LAa.c. adhibentur P 19 sephala P nageb LXX quae-sunt Yulg. 20qaae ad] quod P 22 praecesserit MVP,LAa.c. chaldeis V 23 rea. e. populusj in his uerbis desinit L iadeam V spiritualiter Ap.c. 24 in ODFV, om.cat. v aeritos Pp.c.m2 completur V )

440
est: homines et iumenta saluos facies, domine, rationales quique et simplices. tunc agri emti sunt pecunia, ut faceremus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos reciperent in aeterna tabernacula. et scripti in libro — hau dubium quin uiuentium — et inpressum est signum uexilli dominicae crucis atque uictoriae et testes adhibiti sunt. martyres et omnis sanctorum chorus.

in terra Beniamin, ubi est domini \'fortitudo\': et in circuitu Hierusalem, in qua est \'uisio pacis\' et aeterna securitas; in ciuitatibus Iuda, in quibus est Christi uera\'confessio\'; et in ciuitatibus montanis. de quibus uua est. de qua dicit: non potest ciuitas abscondi in monte posita; et in ciuitatibus campestribus — quae Hebraice appellantur \'sephela\' —, ut de profundis atque depressis per camporum aequalitatem ad summa gradiamur; et in ciuitatibus, quae ad austrum sunt — quod\'nageb\'LXX transtulerunt —, ubi est \'meridies\' et plena lux ueritatis.

cum autem haec omnia facta fuerint, implebitur. quod scriptum est: conuertam captiuitatem eorum, ait dominus, de quo scriptum est: ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem; accepit siue — ut apostolus ait — dedit dona hominibus. [*]( 1 *Ps. 35. 7 3 cf. Luc. 16, 9 4 cf. I Reg. 25, 29. Ps. 68, 29 7—10. 12. 15. 18 Hier. 32 (39), 44 7 cf. p. 418, 8. 10 8. 9. 13 d. Hieron. Kom. Hebr. p. 50. 9. 62, 5. 74, 17. 75. 23.-p. 7, 19 etc.p. 55, 16 11 *Mattb. 5, 14 13. 16 *Hier. 32 (39), 44. cf. Hieron. De sit. et nom. p. 154, 11.-142, 7 19-21 Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19 ) [*]( 2 emti 0 empti cet. 3 facerem 0 de om. OD mamona MAV recipient OD receperint P 4 hau (cf. p. 386, 16)1 haat 0, (h s. u.) A haud MV aut P 5 quin] in 0 inpressus P uexillQ A 6 martires M 10 e post confessio tr. V 11 est una M dicit OD dicitur cet. (cum ZF), t: cf. p. 361, 10. 394,16 13 hebraicae MV,Aa r. apell. M sepala Y sepbalaP 14 opressis (sic) P adsuma V 15 in om. v 16 negeb Oa.c. negab P 17 facta] copleta M 20 accepit om. M 21 hominibus] finit add. ml eiplic lib\' se.xt\' aci ieroi in ieremil pphm̃ add. m. rec. 0; cet. add. litt. fere maiusc.: expliciant cdmentariorum (i s. orum) hieronimi in hieremia libri VI feliciter Δ⊃-CH⊃- M. exp͠ commentariorum in hieremia proph lib sextus dο̃ gratias amen A explicit lib VI in hieremia V explicit explanationum in hieremiam liber sextus sCi hieronimi P )

441