In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 36 )Et nunc propter ista haec dicit dominus deus Israhel ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subuertenda sit Hierusalem et populus iam iamque capiendus et ante captiuitatem gladio et fame et peste periturus, sic desperantibus et post subuersionem urbis nullam salutem exspectantibus suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas dei mereatur auxilium.

[*]( 32(39), 37—41 )Ecce ego congregabo eos de uniuersis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi, et reducam eos ad [*](5 cf. III Reg. 12, 28. 29 15 cf. Hier. 32 (39), 24. 28. 29 19 cf. Hier. 32 (39), 37—44 )[*]( 2 abhom. pp.c. 3 propriae MAVa.c. 4 demonum V 5 Dan] et add. AJP.LMa.c.,v 6 tribubus Ap.c. appellantur v samariae M et om. V efraim A coluisseLAp.c. cum ODZF incolaisse cet. v 9 omnia a. haec om. V ΑΝΘpƜΠƜ (aotropopatos s. «.) A aΝΦpω- V ΑΝΤΡΟΠΟΠ ΑΘΟΟC P 13 traditur P tradetur Vulg. manus (s ex m) A cum Vulg. 14 pr. et om. V alt. in om. V teri. et s. u. m 3M 15 firmitatem P 16 iam om. V 17 pro et om. v perituros P,MAa.c. sic om. V 18 expectantibus MVP,La.c. 19 ut om.M a (v s. e m3) Madqus M absq; P 20 iusta sentestia V disperatio MP 23 eicio V eos om. v pr. mea P -24 m om. P indignationi La.c).

437
locum istum habitare eos faciam confidenter et eruntmihi in populum et ego ero eis in deum. et dabo eis cor unum et uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos.