In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 16 19 )Et oraui ad dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch, filio Neri, dicens: heu, heu, heu, domine deus - siue qui es, domine deus -, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in bracchio tuo extento - siue excelso —; non erit tibi difficile — siue inpossibile — omne uerbum - uel iuxta LXX nihil apud te est absconditum —, qui facis misericordiam in milibus et reddis i ni quitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos, fortissime, magne, potens — quod [*]( 1 Hier. 32 (39), 14 9 Hier. 32 (39), 15 11 *Hier. 32 (39), 8 16. 18. 19. 20 *Hier. 32 (39), 17 ) [*]( 1 exibeat V ut om. V 2 erat om. M etj ut P longo (a s. alt. 0 m2; 1 o 1. a m3) A postempore P tempora Aa.c.m3 3 tantae M nec P.LMAa.c. 4 homo Aa.c.m2 humore VP,Mp.c.m3 5 solnentur La.c.MAa.c.m2 6 habitandum Ma.c.m3 quos L 7 deburant F 8 di FP 10 domoa VP,MAa.c.m2 uiniae P 11 ee̅ nerbum V 12 emi V,MAp.r. 13 eram MAV 15 Neriae v 18 brachie MAVP 19 siue] non erit tibi add. P possibile Pa.c 20 uel] etia̅ add. s. u. m3A est om. M 22 reddes P(V?),LMa.c. iniquitatem] et peccata add. P senum La.c. sinuin M sinu 23 magnae Ma.c.; et add. Vulg. )

423
Herbraice dicitur \'gibbor\' —, dominus exercituum - siue uirtutum - nomen tibi!

magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu, cuius oculi aperti sunt super omnes uias filiorum Adam — siue hominum —, ut reddas unicuique secundum uias suas et secundum fructum adinuentionum suarum.

Post emtionem agri iure celebratam et post sententiam domini, qua pollicitus est domos, agros et uineas deinceps possidendas, orat propheta ad dominum et dolorem cordis gemitibus exprimit dicens: heu. heu, heu, domine deus, pro quo LXX transtulerunt o av, id est qui es, domine deus, inxta illud, quod Mosi dicitur: uade, dic populo Israhel: qui est, misit me; non quo non sint alii, sed aliud est creatoris esse beneficio, quod subsistat, aliud aeternitate naturae.