In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2 (39), 13 -15 )Et praecepi Baruch coram eis dicens: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: sume libros istos, librum emtionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est, et pone illos in uase fictili, ut permanere possint diebus multis. haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: adhuc possidebuntur domus et agri et uineae in terra hac.

Cunctis, quos praeteritus sermo narrauit, praesentibus et uidentibus Baruch ministro praecipitur et discipulo, non sermonibus praeceptoris, sed dei iubentis imperio, ut assumat libros, unum signatum, alterum apertum — quae emtionum consuetudo hucusque seruatur, ut, quod intrinsecus clausum signacula continent, hoc legere cupientibus apertum uolumen [*]( 7 *Hier. 32 (39), 12 19 cf. Hier. 32 (39). 12 ) [*]( 2 meretur P commonionem La.c. 3 hominum om. M audient V 4 abiScere L; eos add. 0 norunt] ł ministros s. u. m3 A glutine Ap.c.m2 glnttiio VP ; habent add. s. u. m3A 6 ananehel Mp.c. anamahel Vannanehel P subscripserant AV, (sub s. u.) M, (n s. u.) P 7 emptiones Ma.c. emptione P uoluminis P 14 istos] tuos Ma.c. 15 apertus] signatus Ma.c.m2 uasis MAVP 16 ficti- libus codd. (bus exp. L) 18 domos V,MAa.c.Pp.c. ninea P,Aa.c.m2 in] & P,Aa.c.m2 19 hac] ista Vulg. narrabit P 22 quem P 23 ut 8. u. A. )

422
exhibeat —, utrumque in uase fictili, ut permanere possint diebus multis. firma igitur erat et longo post tempore futura possessio, quae tanta custodia seruabatur, ne uel foris emtionis libri positi paterent rapinae uel humo conditi umore terrae soluerentur.

hoc autem totum fit, ut intellegant, qui uidebant, rursum habitandam Hierusalem et possidendos agros; quod licet absque sermone Hieremiae debuerant per se intellegere, tamen domini sermonibus commonentur et dicitur ad eos: haec dicit dominus exercituum deus Israhel: adhuc possidebuntur domus et agri et uineae in terra ista. hoc est illud, quod Hieremias dudum dixerat: intellexi uerbum esse domini; et idcirco emit agrum, quem possessurus non erat.