In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Quamquam statim esset possessio relinquenda, immo emenda posteris, et ab eo emenda, qui filios non habebat — neque enim uxorem acceperat —, tamen oboediens imperio domini omnia rite celebrat signatumque librum possessionis dat Baruch, filio Neri, filii Maasiae. \'Baruch\' in lingua nostra \'benedictus\' dicitur, qui erat filius \'Neri\', qui interpretatur \'lucerna mea\' dicente propheta : lucerna pedibus meis uerbum tuum et lux semitis meis ardens ; Neri quoque, pater Baruch, filius \'Maasiae\', id est <facturae\' et \'operis domini).

animaduertamus ergo, quantis uirtutum priuilegiis discipulus Baruch Hieremiae ministrauerit dicente Dauid: ambulans in uia inmaculata hic mihi ministrabat. unde et Heliseus, minister Heliae, in tantum [*]( 13 cf. Hier. 16, 2 (1. 2) 16 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 53, 19 17 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 65, 15 *Ps. 118, 105 19 cf. Hieron. Noro. Hebr. p. 54, 24 22 Ps. 100, 6 23 cf. IY Reg. 2, 9 ) [*]( 1 a s. u. V et] a P scribiturquae Lp.c.m2Ma.c. 2 et om. P deligenter La.c. 3 ut] in add. s. u. m3A 4 possessionis M sponsionibus v 5 audiant hoc P pro testimonia P nec V,Mp c.m3 testamento Ap.c.m2 6 quidem om. V 7 barnc P (= lin. 15. 16) 8 neeri Mp.c.m3 Neriae v . masiue La.c. ananehel P,Mp.c. anamahel V 9 et om. Vulg. erant acripti c 10 emtionis] et add. Vulg. sedebat Y 12 relinquendam L reliquenda P posteris— emenda in mg. L 15 pr. filii Ma.c.m3 alt. filio V 17 quae L,Ma.c. :18 lux] lumen 9 .19 filium V futurae M 20 animaduertamur Y 21 priuilegiis] plebi legis P 23 helysheua (sic) P )

421
placuit deo, ut post translationem magistri etiam duplicem . spiritum mereretur accipere. hoc dico ad commonitionem eorum. qui malorum hominum abutuntur ministeriis et non audent abicere, quos malae conscientiae norunt sibi glutino copulatos.

traditur autem liber Baruch, tanto et tali uiro, uidente Anamehel, qui uendiderat, et testibus, qui suscripserant et quorum nomina in emtionis uolumine tenebantur, et in conspectu, inquit, omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio carceris, qui uidelicet uel ad prophetam uenerant consolandum uel studio timoris dei domini uerba audire cupiebant.