In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio ueritatem et tam urbem Hierusalem quam Sedeciam regem diceret esse capiendum; quodque grauius est, nisurum eum ora regis Babylonii et locuturum humilem atque captiuum cum inpotentissimi regis insania. grauior enim terror est uidere, quem timeas. et ante increpationem uerborum quam poenarum sustinere cruciatum. et in Babylonem. inquit.

ducet Sedeciam et ibi erit, pro quo LXX transtulerunt: et Babylonem; quorum alterum inuitum trahi, alterum uoluntate pergere significat. et ibi, inquit, erit: uerbum ponit ambiguum, ne uideatur cruciatus et miserias prophetare. quodque sequitur: donec uisitem eum, ait dominus.

et, si pugnaueritis aduersum Chaldeos, nihil prosperum habebitis, in LXX non habetur. prudenterque sententiam temperauit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest; \'uisitatio\' enim, ut saepe dixi, et \'consolationem* significat et \'supplicium\'. [*]( 15 Hier. 32 (39), 5 16 *Hier. 32 (39), 5 18. 20 Hier. :32 (39), 5 21. 22 *Hier. 32 (39), 5 24 cf. p. 69, 18. ffieron. in Esai. 24. 21-23 p. 337. in Ezech. 9. 1 p. 92. in Am. 3. 1. 2 p. 252 ) [*]( 1 manus Vulg. 2 sedechias A (semper) 3 chaldaeorum MAYP traditur P 4 manus Vulg. loquitur P 5 alt. ocalis Va.c. oculus P 6 babylone P,La.c. ducit P,LMAa.e. 7 ait] dicit Ma.c ,υ quodsi—contra] si autem dimicaueritis aduersum Yulg. 8 chaldaeos MAP 9 praeferre LMAa.c. mendacium La.c. 10 dicere Ma.c.m2 11 eum; ei vel P babylonis P 12 potentissimi AVP,Mp.r.,v 13 insaniae P 15 docit P.La.c. 16 qao om. P 18 aoluntatem MAa.r. pergeret Pa.r. ibi inquit] quid 3f 19 miseria V 21 aduersus codd. Sm s. slt. ? L) cbalJaeos MP 23 temperabit P )

416

[*]( 32 (39), 6. 7 )Et dixit Hieremias: factum est Uerbum domini a d me dicens: ecce Anamehel, filius Sellum — siue Salom —, patruelis tuus — quod Hebraice dicitur \'dodach\' —, uenit ad te dicens: eme tibi agrum meum, qui est in Anath oth; tibi enim conpetit ex propinquitate emtio.

Occultum ad Hieremiam dei factum esse sermonem nemo scire poterat nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat. et praedicitur ei, quod uenturus sit ad eum Anamehel, patruelis suus, et possessionem agri, qui suus fuerat, delaturus; esse autem ipsum locum in Anathoth de suburbanis, quae sacerdotibus per singulas tribus et ciuitates dabantur ex lege; nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum nec de familia ad aliam familiam — unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos — praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant uenundari usque ad annum remissionis nisi ei, quem propinquitas sanguinis expetebat.