In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quidam hunc locum secundum tropologiam sic interpretantur, ut ponant illud testimonium: a timore tuo, domine, concepimus et parturiuimus et peperimus; spiritum salutis tuae fecimus super terram, et illud apostolicum, in quo dicit: filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis, huic exemplo conparant; quod manifestum est non ad terrorem, sed ad gaudium pertinere, cum praesens scriptura uastationis Israhel et ruinae tempus significet. -

[*](86,7 )[*]( (37,7. 8a) )Uae, quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob! et ex ipso saluabitur. Praedicit tempus miseriae, ut inferat tempus gaudii. \'cum\', inquit, \'tanta praecesserint mala, ut dolor uirorum omnium dolori parturientis feminae conparetur, tamen tempus tribulationis Iacob, hoc est populi dei, mutabitur in prospera et ex ipso quoque saluabitur\' — subauditur tempore —, \'de quo sermo processerat\'. (Iacob) autem duodecim tribus intellege, quae nequaquam sub Zorobabel, ut nonnulli falso putant, sed euangelica uocatione saluatae sunt. [*]( 6 Esai 26, 18 9 *Gal. 4, 19 17 cf. Hier. 30 (37), 6 19 cf. Num. 16, 3 etc. 20 Hier. 30 (37), 7 (8) ) [*](1 timor v obteneat (pr. e ex i) M 2 conferat Pa.c. lumboque Ma.c. 3 conteneat La.c. contineant MP cantorum La.c. reuertentur V auriginem VP; & odd. s. u. m. rec. M at add. s. L w2 A 4 testentur MA 5 et V ponant L potant (v s. 0) M,mlA putant YP pntent m2A,v 7 parturibimus МPa.c. sps LA,Ma.c. 9 donec∗∗ (ec in ras.) M 10 huic L huius cet. comparari v 11 est om. M pertinerent M,LAa.r. 12 uastationē Mp.c. 15 tempus Y V 16 ferat Pa.c. .17 gandi Ma.c. praecesserit V,Pa.c. 19 tempus s.u. L 22 intellegit P nequam Pa.c. ut om. MP,LAa.c. et V23 putauit M,Aa.c.m2 putauerunt Ap.c.m3 sed] de add. MAVPv, om. L cum OZDF-.\'-.-\'-. )

371

[*]( 30,8.9 )[*]((37,sb. 9))Et erit in die illa, ait dominus exercituum, conteram ivgum eius de collo tuo et uincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni, sed seruient — siue operabuntur tur — domino deo suo et Dauid, regi suo, quem suscitabo eis.

Iste est Dauid, cuius et euangelium meminit: daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. quomodo enim primus Adam et secundus Adam scribuntur iuxta corporis ueritatem, sic et Dauid dominus atque saluator, quia iuxta carnem ex Dauid totum in eo sancta Maria conferente, quicquid fuit ei stirpe Dauid, et habente originem atque conceptum de spiritu sancto.

quodque ait: conteram iugum eius de collo tuo et uincula illius disrumpam, non dubium, quin sub typo Nabuchodonosor de diabolo sentiendum sit.

[*]( 10.11 )Tu ergo ne t timeas, serue meus Iacob, ait dominus, neque paueas, Israhel, quia ecce ego saluum te faciam de terra longinqua et semen tuum de terra captiuitatis eorum et reuertetur Iacob et quiescet et cunctis afluet et non erit, quem formidet, quoniam tecum sum, ait dominus, ut saluem te. faciam enim consummationem in cunctisgentibus, in quibus dispersi te; te autem non faciam in consum-[*](4 *Hier. 30 (37), 9 6 Luc. 1, 73—75 9 cf. I Cor. 15. 45. 47 13 cf. Matth. 1, 18. 20. Luc. 1, 35 14 *Hier. 30 (37), 8 )[*]( 2 illiua] eius Vulg. 3 eij e. (i s. *) M eis v 5 rege P 6 et om. P 8 seruiemus P 9 primus s. u. L 12 conferentem (m s. u., sed exp.) L quicquid (1 que s. u. m3) A extirpe F 13 habente P 14 quoque P,Aa.c.m2 quod F eius iterauit Y 15 dubio V qaiia Mar. 16 nabochod. V nabncod. P,La.c. diabulo PyAa.c. 17 seruem Ma.r. 18 ecce om. V saluum te faciam] saluabo te Vulg. 19 et s. u. m2A 20 reuertitur P,LMAa.c. reuertatnr F 21 quiescit P.LMAa.c. requiescet v affluet AVP, (pr. f ez d) M afflueot v (cf. p. 393, 19. 394, 22): bonis add. Vv cum Vulg. 22 tecum] ego add. (s. u. m3) MA,v cum Vulg. ut] et Va.c. saluum MP te] faciam add. M 23 aim) in P eomsummationem L consumationem (hie et lin. M) P )[*](24* )

372
mationem, sed castigabo — siue erudiam — te in iudicio, ut non tibi uidearis innoxius siue et mundans non mundabo te.