In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Primum tristia nuntiantur. ut post malorum magnitudinem laeta succedant; gratior quippe est sanitas aegrotatione depulsa et doloris magnitudo in magnitudinem uertitur gaudiorum. quod autem dicit, hoc est: tantus erit timor tantaque formido, ut fugata pace bellis et sanguine omnia conpleantur et uiros quoque, quorum proprium est contra aduersarios dimicare, [*]( 4 cf. Ezech. 37, 16—25 5 Ezech. 37, 24 7 cf. Hieron. in Ezech. 37, 15—23 p. 433—441 13 *Hier. 30 (37), 5 18 cf. Hier. 30 (37), 7—24 ) [*]( 1 esse tempus uaticiniis P 2 multo Mp.c.m3 tempore Mp.c.m3 Va.c. 4 (= 9) ezechiel M iezechihel A hiezechiel VP sine MP,Aa.c. pariaetes (sic) P copulendas V 6 erat P 7 quiid La.T. 8 e intellegendam (e postea add.) A int. puto (puto s. u. m3: est om.) M praeserti V 9 eo] an eodem seribendum ? babylonem P 10 prophetauerit V 15 omnes V nir La.c. manus VP 16 Iumbv Mp.c. cum Vulg. suv Mp.c. cum Yulg. eius V parientes (n s. u..; alt. e ex i) M partarientis Ap.c.m.2 cum Vulg. conaerse La.c. 17 ornginem P prius MAVP 18 tristia (2 lilt. post ti s. u. rras. L tristitia VP,MAa.r. nuntiatnr P annnntiantnr v 19 quippej k add. P sanitas est v 20 in in rea. M alt. magmitudine La.c. multitudinem V 22 uellis P 23 mulierea P ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( M )

370
muliebris terror optineat manusque nequaquam ad arma, sed ad renes tenendos conferant, quasi si mulier pariens ilia lumbosque contineat. unde et cunctorum facies uertentur in auruginem pauorem cordis uultus pallore testantes.