In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](30(37),4—6 )Et haec uerba, quae locutus est dominus ad Israhel et ad Iudam, quoniam haec dicit dominus: uocem terroris — siue timoris — audiuimus; formido et non est pax. interrogate et uidete. si generat masculus! quare ergo uidi omnis uiri manum super lumbos suos quasi parientis et conuersae sunt uniuersae facies in auruginem?