In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

inuocantes igitur dominum saluatorem, qui habet clauem Dauid, qui aperit, et nemo eludit, et qui eludit, et nemo aperit, qui signatum quoque Isaiae librum et omnium prophetarum aperuit et adorauerunt uiginti quattuor seniores tenentes citharas, quod solus potuerit diuina reserare mysteria, aggrediamur aedificium ciuitatis, ad quam propheticus sermo dirigitur: gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei, et: fluminis impetus laetificat ciuitatem dei.

aedificatur itaque ecclesia a turre \'oboedientiae\' siue \'gratiae\' et \'donorum dei\' — hoc enim interpretatur Ananehel — usque ad portam anguli; quae licet uideatur initium habere sublime, quamdiu in ista carne consistimus, rectam ueritatis lineam non - possumus possidere, sed in angulo stamus et fractis lineis exitque ultra funiculus mensurae contra eam, id est portam anguli, super collem Gareb, qui in linguam nostram uertitur aut \'incolatus\' aut \'scabies\', ut doceant nos aduenas [*]( 2 Hier. 31 (38), 38 3 Hier. 32 (39), 7 5 *Apoc. 3, 7 7 ct. Esai. 29, 11 8 cf. Apoc. 5, 8 11 Ps. 86, 3 Ps. 45, 5 13. 14 Hier. 31 (38), 38 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 52, 30. 53, 10. 11 18 *Hier. 31 (38), 39 19 Hier. 31 (38), 39 cf. Nom. Hebr. p. 3-3, 24. 54, 17 20 cf. I Par. 29, 15. Ps. 38, 13 . ) [*](1 hinc MVP,Aa.r. alt. bebraicam P scribitur a LV scriptura Ma.c.m3 scriptū e a (a s. u. m3) A scripturam P 2 tunc s. u. m3A ananahel Y (= lin.14) 3 aDamahel V ananehel P Sallum 4 medim P mem (em add. m2) L,v: cf. p. 379, 9. 10 6 pr. eludet Ma.c. clande claudit VP alt. et om. MAVPv alt. claudit VP 7 esaie MVP,Aa.c. 8 et] non add., sed eras. M quē Ap.c.m2 9 cytharas n pot. erat Aa.c.m3 potuit F reserare m3A re sacrae m1A pandere mU 10 quem Aa.c. 13 ecclesiam P hobedientiae P 15 iniO (sic) V _sublimen V.La.c. quamdiu] tam add. in mg. m2L 16 i∗sta L consistimur Ma.c. subsistimus υ 18 exit Мp.r. 19 gereb L gaureb P; cf. p. 409,20 lin- guam nostram scripsi lingua nostra codd. υ; cf. p. 416,22 20 uertitur om. M.A incolatur P iscabies P; di add. s. u. m2A doceat Ρυ )

412
esse atque peregrinos et auribus prurientes et ad nouitatem dogmatum pessimorum facile praebere consensum.

et circumibit, inquit, Goatha, pro quo interpretati sunt LXX: per gyrum electis lapidibus, qui uoluuntur super faciem terrae et angulari lapide constringuntur dicente apostolo Petro: et ipsi tamquam lapides uiui superaedificamini, do mus spiritalis, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias as et acceptabiles deo per Iesum Christum.

et omnem, inquit, uallem Phagarim — quod interpretatur ruinarum — et cineres — subauditur \'circumibit\'—,ut, quamquam nobis uideamur in collibus, tamen semper timeamus ruinas et consideremus cineres et paenitentes dicamus cum Dauid: quia cinerem quasi panem manducaui et poculum meum cum fletu miscebam. unde et iacentibus dicitur: numquid, qui cadit, non resurgit?, dicit dominus.