In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et uniuersam, inquit, Sademoth, quod nos uertimus in regionem mortis unum nomen in duo uerba diuidentes: (sade\', quod dicitur \'regio\', et \'moth\', quod interpretatur \'mortis\', pro qua Aquila uertit \'suburbana\' siue \'arua\' et \'rura\'. \'regio\' autem \'mortis\' regio peccatorum est et \'suburbana\' regio uoluptatum, quae pergit usque ad torrentem Cedron-ubi traditus [*]( 1 cf. II Tim. 4, 3 2 Hier. 31 (38), 39 3 *Hier. 31 (38), 39 4 cf. Zach. 9, 16 5 cf. Eph. 2, 20. I Petro 2, 6 6 »1 Petro 2, 5 9. 10 *Hier. 31 (38), 40 13 *Pa. 101, 10 15 *Hier. 8, 4 15. 16 Hier. 31 (38), 40 16 *Hier. 31 (38), 40 17 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 49, 1 19 *Hier. 31 (38), 40.\'cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 47, 22. 53, 10 cf. Ezech. 18, 4 21 Hier. 31 (38), 40 cf. Ioh. 18, 1. 2. 5 ) [*](1 pr. et] non add. v prudentes Ma.c.Aa.c.m2 parientes V alt. et M 2 facilel non add. v praeberet M circoibit La.c. circumiuit P 6 tamquam (quam s. u. m2) M domos V,Mp.c.Aa.c.m2 7 pr. spiritales MP,La.c. spirituales (u s. u. m2) A spale F sacerdotum V alt. spirituales Ap.c.m2 9 phagarim uaUem P 11 semp (sup s. u. m3) A 10 cinere P 13 quasi LV sicut cet. 14 fletuip LAa.c. 15 cada P resurget V,MAp.c. Pa.c. dñm Pa.c. 16 uniuersa F asademoth Lp.c.m2 sademooth V regione V 17 asade Lp.c.m2 18 et om. V mooth MAVP quo MAVυ 19 siue—suburbana in mg. m2L 20 uoluptatu (sic) V 21 quem P cedrom La.c. )

413
est dominus —, qui interpretatur \'tenebrae\'.

uide, quanta habeat loca ecclesia et quod illud apostolicum: ut sit sine macula et ruga, in futuro et in caelestibus reseruetur. audis angulos, audis scabiem. audis ruinas et cineres et regionem mortis et tenebras, et de tua uirtute et inpeccantia gloriaris!

denique sequitur: et usque ad angulum portae. et hic angulus, ne ulla uera iustitia, ne certa uictoria in isto saeculo demonstretur. ipse quoque angulus portae quamquam sit \'orientalis\', unde lumen egreditur, tamen \'equorum\' appellatur, ut indigere nos doceat cursu atque certamine et tandem cum domino audire mereamur: ascendisti equos tuos et equitatio tua salus.

in porta orientali, in porta quadrigarum sanctiScatio domini est, ut tunc nos perfectos arbitremur, quando dixerimus ad dominum: currus dei decem milium multiplex, milia laetantium; dominus in eis. istiusmodi aedificatio, quae super fundamentum Christi posita est, de qua loquitur et apostolus: ut sapiens architectus fundamentum posui, numquam destruitur, sed manebit in perpetuum. obscura et difficilia latius disserenda sunt, ut manifesta breuius percurramus.