In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31,35.36 (38,36.37) )Haec dicit dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare et sonant fluctus eius; dominus exercituum nomen illi. si cessauerint leges istae — siue statuta haec — coram me, dicit dominus, tunc et semen Israhel deficiet, ut non sit coram me cunctis diebus.

Et in Genesis principio legimus solem in caelo positum in lumine diei, lunam quoque et stellas in noctis lumine et in psalmo: dies diei annuntiat uerbum et nox nocti indicat scientiam, quod inuicem sibi dies noxque succedant.

\'quomodo,\' inquit, (rerum et maxime caelestium astrorum non potest ordo mutari [*]( 1. 2 *Hier. 31 (38), 31 3 *Hier. 31 (38), 32 5 *Mattb. 15, 24 7 Act. 13, 46 10 cf. Matth. 15, 26 cf. Ioh. 1, 11. 12 17 *Hier. 31 (38), 36 (37) 20 cf. Gen. 1, 14—18 21 *Ps. 18, 3 ) [*]( 1 domum PjAa.c. 2 domum P,MAa.c. 4 primum v 6 domos Ãa.c. id] ad P aposto(u)lus M(F) aplm̃ V 7 primum oportebat v 8 sed om. e repellistis M,Aa.r, reppullistis (sic) P 9 iudicastis M, (alt. s s. u.) P aetemae uitae Av 10 dari Ap.e.m3 11 suscipire L12 reciperint La.c. 15 turbant L souat P 16 eessaucriat] defecerint Vulg. 17 iste F 19 sit] gens add, s. u. m3A cum Vulg. cuntis A genesi M g∗enessis (ne s. u.) P 20 diei (ex di) P 21 luxaine noctis v 23 nox diesque v 24 caelesti V )

407
et sonantis maris fluctus uoluuntur ad litora fragorque gurgitum et undarum intumescentium terribilis auditur nec potest ultra procedere. quam dei iussione praeceptum est, iuxta illud: terminum posuisti, quem non transibunt, neque conuertentur operire terram, sic\', inquit, \'semen et genus Israhel domini erit uoluntate perpetuum nec aliquando deficiet.\' leges\' autem hic non Mosaicae intellegendae sunt, sed constitutio et ordo naturae.

interrogemus Iudaeos: \'si caeli peribunt et omnes quasi uestimentum ueterescent et ad deum dicitur: tu autem ipse es et anni tui non deficiunt, quomodo semen Israhel potest esse perpetuum?* aut enim pereuntibus caelis peribit et semen Israhel aut, si fuerit perpetuum, ergo nec caeli peribunt. quodsi scriptura mentiri non potest et perituri sunt caeli, peribit igitur et semen Israhel, maxime cum et Iacob loquatur ad filios: uenite, et annuntiabo uobis, quid futurum sit in nouissimis diebus: quando autem dicitur: in nouissimis diebus, ergo mundus esse cessabit et alia fiet rerum dispensatio. hoc aduersum illos.

ceterum nostris mundum istum non esse perpetuum etiam euangelium demonstrat dicens: caelum et terra pertransibunt et: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. dicamus et aliter: quamdiu mundus iste fuerit, semen Israhel et gentem Iudaicam [*]( II1 cf. Hier. 46 (26), 7 4 *Ps. 103, 9 8 *Ps. 101, 27 10 *Ps. 101, 28 12. 13. 14 cf. Ps. 101, 27 15- 17 *Gen. 49, 1 20 Matth. 24, 35. *Marc. 13, 31. *Luc. 21, -33 21 Matth. 28, 20 ) [*]( 2 auditur om. V; sonas add. s. u. m3M 3 ultro MP cedere M 5 operi Ma.c.m3 6 defeciet La.c. 7 Mosaicae non Migne mojsaicae MVP moysiacae A sunt intelligendae v 9 neterascent v 10 dum M VP dicitur om. V antem] idem add. Frasmus v cum Vulg. est L deficient MAn c.v 11 aut enim-perpetuum om. Y P init Ma.c. et] aut si Ap.c.mS aut si P, (s.u.) L, om. cet. (cū s.u. m3M) 13 ergo] aut Mp.c.m3 quod] qm̄ Mp.c.m3 mentire P 14 pr.et] aut si Mp.cm3 16 qd (ex quia) A diebusdiebus M 17 ergo] cū add.S. u. m3M 18 esse s. u. A esset Par. cessauit MAa.c dispositio v 20 demonstrans V terram VLMa.c. transibunt v 21 sua Y 22 consamationem P )

408
permansuram non in his, qui nunc increduli sunt, sed in his, qui cum apostolis et per apostolos crediderunt, ut reliquiae saluae fierent.