In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quando eductus est Israhel de terra Aegypti, tanta dei in populo illo familiaritas fuit, ut manu eum adprehendisse dicat et dedisse pactum. quod illi fecerunt irritum; et propterea dominus neglexit eos.

nunc autem in euangelio post crucem, reanrrectionem et ascensionem dare se pactum non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus pollicetur, cumque scriptum fuerit domini testamentum in mente credentium, ipsum esse eis in deum et illos esse ei in populum, ut nequaquam Iudaicos quaerant magistros et traditiones et mandata hominum, sed doceantur a spiritu sancto, si tamen audire mereantur: templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis. spiritus autem spirat, ubi uult, et diuersas habet gratias notitiaque unius dei omnium uirtutum possessio est. \'et hoc\', inquit.

\'fiet, quia propitius ero iniquitati eorum et peccati eorum non recordabor amplius.\' ei quo Perspicuum est secundum huius περιϰοπη̃ς intellegentiam superiora in primo intellegenda saluatoris aduentu, quando uterque sibi populus Israhel et Iudas copulatus est.

si cai autem [*]( 32 Hier. 31 (38), 32. 33 *Hier. 31 (38), 31. 32. 33 9 II Cor. 3f 3 13 cf. Marc. 7, 8. Col. 2, 8 15 I Cor. 3. 16 16 *Ioh. 3, 8 cf. I_Cor. 12, 4 18 Hier. 31 (38), 34 ) [*]( 1 spiritualiter Ap.c.m2 2 est om. F 3 et ZFA, om. cet. v appel- latur ZFP appelletur cet. v 4 meo Ma.r. continentnr V 5 illo populo v 6 illo om. ZF manum FSv eias S eorum v adprehendisse] se add. s.u. m3ZMA dicatur v dicat et dedisse om. V 7 pactum] quae fecisse add. y qaod] rursus incipit L 9 in om. V 12 ei L, om. MVP,Aa.c. m2 13 quaerant] qui erant P traditionis M,LAa.c. 14 ab VP, om. M 15 habita P 16 inspirat MAVP 17 notitia quae L notitiãque Ap.c.m3 notitia quam Y possessio est] possessione Ap.cm3 19 peccatis AVP,(orum s.is m3)M20 ΠΗΡ KƜTTHC A IIHpKƜIIHC Vpemopes P (s. u.A) 21 intellegends LV,m3A intellegentia deexp. M Intellegenti de m1A intelligi m2Aintellagenti a P 22 populus sibi o ut V lada v si cuil] sicnt (quis s. cut m2) A. )

406
scrupulum facit, quare dixerit: disponam domui Israhel et domui Iuda pactum — siue testamentum — nouum non siue testamentum, quod pepigi cum patribusuestris, intellegat primam ecclesiam Christi ex Iudaeis et ad illos uenisse dominum saluatorem atque dixisse: non ueni nisi ad oues perditas domus Israhel et id ipsum apostolos confirmasse: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.

non enim oportebat panem filiorum dare canibus, sed quia filii patrem in sua uenientem suscipere noluerunt, dedit omnibus potestatem, ut, qui receperint eum, fiant filii dei.