In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31(38), 18.19 )Audiens audiui Ephraim transmigrantem — siue la mentantem — : castigasti me et eruditus s sum sicut iuuencus indomitus— siue sicut uitulus et non didici — ; conuerte me, et conuertar. quia tu dominus deus meus. postquam enim con- [*]( 3. 6 Hier. 31 (38), 16 7 *Hier. 31 (38), 17 10 cf. Matth. 2, 16 12 cf. Matth. 18, 3. 4. 19, 14 13 cf. Phil. 3, 21 14 *Matth. 13, 43 15 cf. Pa. 8, 3. Matth. 21, 16 17 *Epb. 4, 13 20. 21 *Hier. 31 (38). 18 ) [*](1 renersos V renersus P sed om. MA 2 passione V 3 salaatori Mp.c. saJuator P 4 alt. etj l hic s. u. m3A 5 desistere M 6 fili A 7 ne v in om. v 9 a V 10 paraolis L 11 habebant V eSasi om. V effuaio P sanguinis pro Christo v sanguis V 12 teneantar MVP,Aa.c. sant P 14 est om. V spe Vp.r. 15 qaasj sicut 17 paraoli LP lactentes Ap.c.,v 16 absque] atque M,Aa.c.m2 resurgent v 17 mensuram] aetatis add. Victorius 19 Epbraimj in add. s. u. M 21 pr. sicut° quasi Vulg. iuuenculus VP,Mp.c.Ap.c.m3 cum Vulg. 22 pr. et eiecit Victorius coli. LXX; sed cf. p. 392. 14 23 dñe MVP,Ap.c. meosj es add. T )

392
uertisti me-siue captus sum —; egi paenitentiam et, postquam cognoui — siue ostendisti mihi —, percussi femur meum — sine ingemui — ; confusus sum et erubui — siue ex die con fusionis et ostendi te —, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae.

Loquitur deus, quid Ephraim dicentem audierit et lamentantem. nulli autem dubium. quin decem tribus significet, quibus primus imperauit Hieroboam, filius Nabat, qui et uitulos aureos fecit in Dan et Bethel, ut hoc populus errore seductus deum Israhel colere et adorare desisteret. castigasti me, inquit, et castigatus sum. omnis correptio proficit in salutem, quae ad praesens uidetur esse tristitiae et postea fructus affert pacificos.

quodque ait: quasi iuuencus indomitus siue uitulus et non didici, hoc significat, quod multo labore atque uerberibus eruditus sit, ut ad paenitentiam uerteretur, et non profecerit. \'conuerte,\' inquit. \'me, et conuertar\' — ergo et ipsum, quod agimus paenitentiam, nisi dei nitamur auxilio, implere non possumus —; \'postquam enim conuerteris me et ad te conuersus fuero, tunc cognoscam, quia tu dominus deus meus es et nequaquam errores mei atque peccata. et postquam conuertisti me.