In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31 (38), 16.17 )Haec dicit dominus: quiescat uox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait dominus, et reuertentur de terra inimici — siue inimicorum — et erit spes nouissimis tuis. ait dominus, et reuertentur filii ad terminos nos suos.

Hoc iuxta litteram necdum factum est — neque enim decem tribus, quae in ciuitatibus Medorum exsulant atque Persarum. [*]( 2 cf. Gen. 35, 19. 20. 48, 7 10 cf. Hieron. in Zacb. 11, 4. 5 p. 885. Sozom. Hist. eccL II 4 p. 49 13 cf. Matth. 2, 18 19 *Hier. 31 (38), 16 ) [*](1 KapllW- M,La.c. KApΠѠΦѠpιΔ (carpoforia 8. u.) A KapθιѠΦѠpιa V KASιτѠpιa P 2 ephrata MVPv 3 scripturae sc̄ae M testatur P 4 in om. V 6 gaiam M 7 alexandream La.c. alexandria V 8 adriano MAVP 9 Ierasalem subaersa est v est] in add., sed eras. P 10 terebinti P 11 execrabile AP 12 uirere P dicunt P dicantuolunt] aJ lib quis pdieent s. u. m3A rectae M erecte P 13 sumpsiaae MAVP,La.c. dicimus VP,La.c. euangelista MP matheum TP; ut add. s. u. m2L 14 et] nt Vcircuito Ma.c. circuitum Au.r. uillarum] illarum VP,Aa.c. 15 fleueriat M fleret y 17 mercia Ma.c. 18 ait] dicit M dominus] ds̄ add. P 19 erit om. P est Vulg. 21 littera La.c. est om. P decim M 22 exulant La.c. exultant VP, .(t eras.) M, (i lee erant 8. l.ant m3) A )

391
reuersas in terram Iudaeam legimus —, sed iuxta spiritum et in passione domini completum est et hucusque completur, quando de toto orbe saluatur Israhel et Rachel dicitur: quiescat uox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis! et est sensus: \'plorare desiste — priora enim opera tua respexit dominus — et reuertentur filii tui de terra inimici nec praesenti dolore tenearis! est enim spes in nouissimis tuis, ait dominus, et reuertentur filii tui ad terminos suos, quos habuerunt patres eorum, Abraham. Isaac et Iacob\'.

melius autem de paruulis intellegimus, quod mercedem habeant effusi pro Christo sanguinis et pro terra Herodis inimici teneant regna caelorum et reuersuri sint in sedem pristinam, quando pro corpore humilitatis corpus receperint gloriosum. ista est spes nouissima, quando iusti fulgebunt quasi sol et infantes quondam paruuli atque lactantes absque aetatum incremento et iniuriis ac labore corporeo resurgant in uirum perfectum, in mensuram plenitudinis Christi.