In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quia igitur Rachel in Ephratha, hoc est in Bethleem, condita est — sicut et scriptura sancta et titulus sepulchri eius hodieque testantur —, flere dicitur pueros, qui iuxta se et in suis regionibus interfecti sunt.

quidam Iudaeorum hunc locum sic interpretantur. quod capta Hierusalem sub Uespasiano per hanc uiam, Gazam et Alexandriam infinita milia captiuorum Romam directa sint; alii uero, quod ultima captiuitate sub Hadriano, quando et urbs subuersa est Hierusalem, innumerabilis populus diuersae aetatis et utriusque sexus in mercato Terebinthi uenundatus sit; et idcirco exsecrabile esse Iudaeis mercatum celeberrimum uisere.

dicant illi, quod uolunt, nos recte testimonium sumsisse dicemus euangelistam Mattheum pro loco, in quo Rachel condita est et uicinarum in circuitu uillarum filios quasi suos fleuerit.